Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
98
Einzelbild herunterladen
 

98

facere recusabant, dicentes non minus sibi, quam 'aliis studiosis illum locum esseliberum. Illi urgere vehementius, hi refragari pertinacius, donec tandem provocationeultro citröque ad forum facta, res a verbis ad verbera deveniret. Quorum primus Klenckee curia in forum stricto gladio prosiliens Kluppelium quantumvis cunctantem ibi lacessebat,egressumque curia, ut et Heisium, fretus aiiorum accurrentium studiosorum auxilio, mucronesuo hostiliter invadebat. Confligebant autem inter se acerrime complures a partibusKlenckii cum duobus Corbachianis, in quo conflictu non tantum hi Corbachiani aliquot inFol. 189.a. capite accepe|runt vulnera, dum vim declinaturi cursu se suum in hospitium (quod est inforo) reciperent, sed etiam Professori cuidam, qui e curia domum abiturus, ut dissidiumdirimeret, bona intentione accesserat propius, a Klencke adversarium petente, aberrantegladio, periculosum in parte colli vulnus inflictum est. Nec tarnen hic conflictus huiusfinis erat. Klencke enim cum sociis suis Corbachianos licet misere vulneratos verbisdurioribus e domo ad pugnam renovandam iterum provocabat. Quam iniuriam aegerrimeferens Heisius iusto dolore, e grabato procurrens, bombardam minutis plumbi granulisoneratam, praemissa aliquoties comminatione, e fenestra displodebat, manumque alteramKlenckii levi inde inflicto vulnusculo perstringebat. Unde exacerbati Klenckiani confestimin aedes illas infra Buschlerianas se recipiebant, allatisque per famulos sclopetis semuniebant, quo facilius adversariorum aedes glandibus plumbeis infestare possent. Quoaudito Rector sine cunctatione ipse in forum prodibat, vidensque ibi frequentes studiososet cives, dubium rei inventum expectantes, ipse diversas partium aedes ingrediebaturauthoresque turbarum, data dextera, promittere pacem et tranquillitatem iubebat. Quofacto omnis contentio studiosorum dicto citius conticescebat. Paucis post diebus factadiligenti inquisitione res tota ad Senatum Academicum est delata, et compendioso Academiaeprocessu instituto, ne quis se auditum non esse iure praetendere posset, examinatisutrinque testibus iuratis, relegatio tandem 13. d. 7bris Klenckio, ut primo authori omniumhorum motuum, et Kluppelio, ut provocanti et contra legem Academ. temere delinquentipublice in consessu omnium Dn. Professorum a meridie est indicata. Ideoque sequentiFol.l89.b. die 16. 7bris Klencke, affixo publico foribus collelgiorum programmate, quod nihil quic-quam deprecaretur, ex Academia pariter et oppido est relegatus. Kluppelio vero depre-canti relegatio in poenam carceris est mutata: et Georgius Heisius nullam adeptus poenaeconstitutae mitigationem carcere simul est mulctatus.

Restitutio Ioannis Zigleri Marpurg.

Ioannes Ziglerus Marpurgensis relegatus fuerat anno 1612, quod quendam vicinumsartorem, civem, contra statum Academiae ad digladiationem temere provocasset. QuiZiglerus hoc triennio pie et honeste vixerat Genevae in Galliis suamque operam Typo-grapho eius loci in revidendis et corrigendis scriptis cum laude locaverat. Itaque hucreversus ut publicum natalium testimonium peteret, quo in conciliandis nuptiis uteretur,cum intercederet pro eo nobilissimus et Clarissimus vir Dominus Catharinus Dulcis,exoticarum linguarum Professor Ordinarius, communibus Dn. Professorum suifragiis d.26. 7bris a meridie hora 5. in pristinum suum locum rcstitutus est.