Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
95
Einzelbild herunterladen
 

95

PROFESSIONES.

Cum Clarissimus et eloquentissimus vir, Dn. D. Hermannus Kirchnerus, historiarum,eloquentiae et poeseos in Mauritiana tum temporis professor celeberrimus et Syndicus,superiori anno 1614 initio mensis Maii, correptus morbo melancholico subito, a nobisSmalcaldiam abiisset suasque professiones reliquisset vacuas: Illustrissimus princeps etDn. Dn. Mauritius Hassiae Landgravius etc., Mecaenas Academiae clementissimus, arbi-tratus diuturniorem moram in spem recuperandae valetudinis D. Hermanni Kirchneri nonfore ex usu studiosae iuventutis, clementer mandavit, ad historiarum quidem et poeseosprofessionem Clarissimum et Consultissimum virum, Dn. Iacobum Thysium, iuris u. L.,ad oratoriam vero Clarissimum et facundissimum virum M. Gregorium Scbönfeldiumvocari. Quibus supra dictae professiones d. 22. Maii h. 7. in Consistorio Academico,Fol.l86.a. | communibus Dn. professorum suffragiis accedentibus, publice ita demandatae sunt, et Dno.Rhetori M. Gregorio Schönfeldio praeterea etiam Syndicatus Academiae principali consensu,commissus est.

Historia M. Conradi Vietoris Marpurg. *)

In perpetuam rei novae et admiratione dignae memoriam non possum intermittere,quin de miserrimo statu M. Conradi Vietoris Marpurgensis, hoc tandem anno nobis exipsius literis perspecto, non nihil hic annotem. Fuit in illustri Mauritiano Paedagogeonostro per annos complures praeceptor fidelissimus atque utilissimus, qui alioquin et vitaeexternae integritate et morum honestate, quod scimus, discipulis suis praelucebat, virLatinae, Graecae, Hebraicae et Chaldaicae linguae peritissimus, et de paedagogeo etstudio iuris (testibus iis studiosis, qui opera eius privata usi sunt) optime meritus. Hicante annos octo officio praeceptoris paedagogici publico, patria, coniuge et liberis relictissub praetextu professionis in celebri Altorffii schola petendae profectus, in ipsam usqueGraeciam penetravit: ubi per tot annos Thessalonicae commoratus, ad turpissimam blas-phemorum Iudaeorum haeresin descivit seque circumcisioni etiam ipsi subiicere non dubi-tavit. 0 caecitatem hominis, in omni licet disciplinarum genere oculatissimi! Sed nonpotest aliud accidere iis, qui suspiciendum S. S. Trinitatis mysterium suae rationis aciemetiri cupiunt. Quod de se testatur ille in epistula scripta Thessalonicae superiori anno1614 d. 23. Decembris ad quendam Academiae nostrae professorem, quam ipse legi hocanno d. 9. Aprilis, in qua inter alia ita scribens: »propter amorem Dei Israelis, ait, etFol.l86.b. Studium legis Mosaicae ante annos 7 deserui | meam patriam, uxorem et sobolem, quianullo animo potui concoquere monstrosum et ementitum mysterium Trinitatis«. Cuiusaures non abhorreant a voce tarn blasphema? Quae caecitas hominis ideo deplorandamagis est, quod nullam adhuc huius nefandae apostasiae poenitentiam in se sentiat, sedaperte scribat »bona se conscientiae fecisse, quod fecerit«. Rationes scribit se multashabere, quarum tarnen nullam attingit, praeter hanc non dignam quae audiatur, cur

*) Cf. ad a. 1570.