91
2.
Ioannes Dauerus Zigenhainensis, philosophiae studiosus, gravi capitis morbo oppressus,pie moriebatur 12 d. Februarii, circa vespertinam h. 10.
Fol.l82.a. 3.
Ecce autem et illustre funusl Cuius quis, quaeso, sine lacrymis recordari queat?Cecidit enim novum illud et exoptatum Hassiae decus, cecidit fragrantissimus ille connu-bialis veris flos, et quod tristius est, cecidit peregrinante tum temporis in Galliis dilectis-simo Conjuge, reverendissimo et illustrissimo Principe ac Dno. Dno. Ottone, ExemptaeEcclesiae Hirsfeldensis postulato Administratore, Hassiae Landgravio etc., Domino nostroClementissimo, illustrissima, inquam, Princeps et Domina Domina Catharina-Vrsula, HassiaeLandgravia, piae recordationis, Princeps omnibus feminei sexus virtutibus, dum vixit,laudatissiina. Primogenita illa erat illustrissimi ac potentissimi Principis et Dni., Dni.Georgii Friderici, Marchionis Badensis et Hochberg: Landgravii Susenberg., Dni. in Rötelet Badenweiler, ex illustrissima et generosissima Principe ac Dna., Dna. Iuliana-Ursula,Comitissa Sylvestris et Rheni, filia. Cuius quis singularem pietatem et in pauperes bene-ficcntiam dignis satis laudibus depraedicare unquam poterit? Insignis eius pietas ex hocsymbolo, quo utebatur, elucet: Me rege, Summe Deus, quo magnae sim tibi laudi. Gnaraerat aliquot linguarum, et inter has etiam Latinae et Gallicae, testibus utriusque lingvaesanctis Bibliis, ex quibus illustria dicta sua manu notavit, et in succum ac sanguinemsuum, quod dicitur, ea convertit. Invadebat autem eam mense Februario subitus morbus,praeter omnium expectationem, quo et paulo post inter pias astantium preces hancmomentaneam vitam pie et placide cum perpetuo clarissimi absentis mariti desiderio, ad15. d. eiusdem mensis Februarii circiter 11 merid. Marpurgi clausit. Terrae autem traditaest in antiquo Hassiae Principum tumulo, qui est in templo Cathedrali, d. 21. Martii h. 1,funus cum altero pie defunctae fratre deducentibus illustrissimis Principibus et Dnis. Dno.Mauritio socero, et Dno. Ottone Coniuge, Dominis nostris et Mecaenatibus clementissimis.
Fol,182.b. Con|cionem funebrem admodum flexanimam inter pia omnium audientium suspiria habuitreverendus et clarissimus vir, Dnus. Gregorius Schönfeldius, S. S. Theologiae D. etProfessor publ., Ecclesiae Marpurgensis Ecclesiastes, et Consistorii Ecclesiastici Consiliariuseximius. Orationem autem funebrem elegantissimam memoriter habuit praecedenti DominicaLaetare, quae est d. 19 Martii, in publica omnium ordinum panegyri, filius eius, Clarissimuset excellentissimus vir Dn. M. Gregorius Schönfeldius, Oratoriae in hac illustri MauritianaProfessor disertissimus, et Syndicus fidelissimus.
4.
Hermannus Cruciger, Clarissimi et acutissimi Dn. M. Georgii Crucigeri, ProfessorisLogici, filiolus, infans, natus d. 8. Martii anno 1614, circiter mat. 6. h. ex morbillislaborans d. 29. Aprilis circiter mat. 4 hoc anno placide moriebatur.