observandae ratione, professorum consilia poscit et colligit: ubi consideratis iis damnis,quae Universitati nostrae superioribus annis nocturnae, quas vocant, actiones, provocationesitem ad digladiandum, et novum istud compotationis genus j: $en genital ©djmaufc: |attulerant, visum est, decretum ante biennium contra istas disciplinae nostrae scholasticaecorruptelas promulgatum repetere et in usum severiorem revocare, ac ne quis ignorantiampraetendere posset, publico programmate studiosis significare eosque praeterea monere, utnomen quisque suum apud Rectorem de novo profiteretur de hoc Senatus Academici statuto,et vitae suae ineundae ratione auditum plenius. Id quod publico affixo programmatesignificatum, ac ne pro inani terriculamento, ut fieri solet, haberetur, paulo post severaeexsecutionis exemplo confirmatum est, relegatis tribus ex Academia pariter et oppidolegum illarum praevaricatoribus, Iohanne Ziglero Marpurgensi *), Iacobo Stockhusio itidemFol.l54.b. Marpurg. et Servatio Ro |demanno Brunswicense. Ac Ziglerus quidem ipso die ascensionisDominicae relegatus est propterea, quod civem Gotfridum Rincken stricto gladio ad aedeseius accurrens, insanis clamoribus et diris ad digladiationem provocavit, idque per aliquotdies repetere non est veritus. Stockhusius vero gravius adhuc delinquens gladio cf ifftv/xwcarnifici usitato, insuper etiam bombarda discurrens pluribus fuit molestus, tandem Her-mannum Marbachium iuvenem civis Marpurgensis filium gladio isto stricto invasit, et patremquoque illius Hermannum Marpachium intervenientem insecutus est explosa in aedes illiusbombarda, quod non modo cum laesi ingenti periculo vitae, sed vicinorum quoque terrorefactum, 5. Iulii relegationis poena affectus est. Radamannus [sie] denique cum ultra duosmenses hic vagatus suum apud Rectorem nomen profiteri et ius Academicum acquirerepraetermisisset, interim vero nocturnis per plateas cursitationibus et voeiferationibuspudendis publicam tranquillitatem tutbare, studiosis molestiam creare, quosdam etiamstricto gladio ad pugnam provocare non esset veritus, tanquam indignus societate schola-Fol.l55.a. stica 21. Iulii exterminatus est. | Putridis his membris a corpore Academico ita resectis,pars reliqua mansit sincera, adeoque fuit quieta, ut sine tumultu et sine sanguine studio-sorum abierit totus huius gubernationis annus, incrementa subinde capiente coetu scliolastico.
II. Duabus iusuper promotionibus solennioribus sub hoc magistratu claruit instaurataiterum Academia: una Magistrorum, altera Doctorum iuris. Ac prior quidem incidebat inCal. Iunias, quibus Clariss. et Excellentissimus vir Hermannus Kirchnerus I. U. D.historiarum et eloquentiae Professor legitime designatus promotor, Domino Danieli Angelo-cratori Ecclesiae Marpurgensis Archidiacono una cum XV aliis praeclarae eruditionis laudepraestantibus iuvenibus philosophiae gradus magisteriique titulos et insignia publice con-tulit. Posteriores vero Doetorales in utroque iure honores, diribitore Cl. et Consultiss.Viro D. Iohanne Goeddaeo I. U. D. et Professore Ordinario 17. Decembr. adepti sunt sexegregie docti viri: Iohannes Antrechtus Cassellanus: Iohannes Galenius Lippiensis: HenricusWort Paderbornensis: Iustus Iungmannus Cassellanus: Hermannus Witkop Freckenhusanus:Henricus Cunradus Burckhards Westerkotensis.
*) In marpine ab alia manu additum est: Ziglerus restitutus est aiuio 1615 d. 26. 7bris.