64
Restat, quod vel primo loco annotatum et hisce annalibus insertum oportuit, epistolanimirum zvyaoionxi) Generosissimi Domini Guilielmi Landgravii Hassiae ad SenatumAcademiae pro commendato atque concredito ipsi magistratu scholastico summo anniantegressi 1610, quam sua ipsius manu elegantissijna scripsit.
Fol.l46.a. Magnificis, Reverendis, Consultissimis, atque Clarissimis Viris D. D. Rectori, et Pro-fessoribus Academiae Mauritianae, omnibus et singulis nobis syncere dilectis.
Si sera gratulatio reprehendi non solet, Magnifici, Reverendi, ConsuRissimi etClarissimi Viri syncere nobis dilecti, nec gratiarum actio aliquanto serior in cuiusquamindignationem incurrat. Utraque enim non tarn specioso et magnifico verborum apparatuquam ipso animi sensu constantique mentis affectione emetienda est. At vero cum bene-ficium, quo nos anno superiore complexi fuistis, in animo nostro insideat penitus, non estcur putetis concrediti nobis magistratus Academici insignia interiecto temporis spatio apudnos ita obsolevisse, ut nulla nos amplius officii, quod Academiae vestrae ob honores nobiscoliatos debemus, cura attingat. Quocirca literas hasce nostras propria manu exaratasgrati animi sempiternaeque, qua beneficii vestri memoriam colimus, benevolentiae pignushabetote, itaque vobis persuadetote, nos gratitudincm nostram, quam nunc quidem verbissolum profiteri possumus, progressu aetatis, si Dei Opt. Max. beneficio diuturnior lucishuius usura nobis contigerit, re ipsa contestaturos, omniaque, quaecunque poterimus, adAcademiam vestram amplificandam atque exornandam studia et officia lubcntissime colla-turos. Valete Viri Clarissimi et acutissimo philosopho Domino Rodolpho Goclenio seniorisuccessori nostro dignissimo novos illos honores nostro nomine etiam atque etiam congra-tulamini. Dabamus Melsungae 8 Ianuarii Anno 1611.
V. D.
studiosissimus
Guilielmus Landgravius Hassiae etc.
Fol.l46.b. Francobergae, accito eo Facultatis Artium Decano spectabili, Calendis Ianuariinovus Rector in ßovksvrrjQia> Ecclesiastico electus est et in templo civitatis renunciatuscum hac svcprj/iia
Exactus vetus est, et iam novus incipit annus,
Nobiscum DEUS i: faustus hic annus eat.
Nobiscum Deus i. Sacra Christe o nostra tuere,
Florida sint per te curia, rostra, forum.
Fac nobis placidus tranquilla scholastica sceptra,
Ut laetus faciat munia quisque sua.
Cerea sit flecti in virtutem nostra iuventus,
Sit pia et in laudes cuncta parata, tuas.
Elapsus vetus est et se novus exerit annus,
Nobiscum Deus es. Salva stet alta domus,
Praelustris domus unde DEOS patriaeque parentes