Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
170
Einzelbild herunterladen
 

170

Principes Protestationem miserunt: cui opposita fuit alia Protestatio nomine Acaclemiae:sicut utriusque exemplar, quod in Archivis Academicis servatur, ostendit.

Habitae etiam sunt hoc anno illustres Promotiones. Prima quidem Doctoralis15. d. Martii, in omnibus facultatibus. In Theologica facultate Doctor renunciatus estIohannes Sueno Raumannus Finnonius Suecus, promotore ipso Rectore. In IurisprudentiaD. Hermannus Vulteius Doctores creavit Iohannem Iacobum Grypliium Francofurtensem:Cunradum Hamerum Marpurgensem: et Iohannem Fridericum Forsterum ArnstadianumThuringum. In Medicina D. Henricus Ellenbergerus Doctoralia insignia et honorescontulit in Augustinum Danielis Uratislavicnsem Silesium, et Udalricum PortamMarpurgensem.

Secunda Promotio itidem Doctoralis fuit 6. Septembris, perorante et totam remdirigente D. Iohanne Goddaeo: in qua titulis et privilegiis Doctoralibus in utroque iureornati sunt Philippus Henricus Ilaenonius Dietzensis Nassovicus, Philippus EckhartusAlsfeldensis Hassus, Melchior Sadlerus Hannoveranus Saxo.

Tertia Promotio fuit Philosophica Baccalaureorum et Magistrorum, quam peregitM. Rodolphus Goclenius Logicae et Ethicae Professor Publicus, mense Decembri.

0 Deus, Hassiaca o tibi sit respublica curae,

Et cordi Patriae totius alma salus!

1604. Chrlste aDsIs nobls, patrlos et protege Montes.

TdriihfQU xocXh'u).

Balthasar Mentzerus. sssit.

Fol.87.b.