Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
122
Einzelbild herunterladen
 

122

patriae asserenda susciperetur, praesertim cum Imperatoriae Maiestatis de proscriptione,nisi miles peregrinus deduceretur, edicta ad Hispanorum duces emissa negligerentur acFol.4l .b. de sublimi despicerentur. | Qua quidem in re, amore patriae legibusque imperii idiubentibus, singulare et indefessum enituit atque etiam nunc elucet Studium atque opera,ad omnem posteritatem commendanda, Illustrissimi atque inclyti principis et domini,domini Mauritii Hassiae Landgravii etc. domini nostri clementissimi, qui cum superiorisRhenani circuli praefectus esset, ut decreta imperii exequeretur, ac mandata Imperatoriaemaiestatis ad effectum deducerentur, pro lege et pro grege, quod olim symboli locopingebat Alphonsus Neapolitanus, pia et iusta arma induit atque exercitum collegit et adIoca, quae sunt Romani imperii propria, eduxit, ut ea ab exteris occupata imperiorestituerentur. Deum igitur Sebaoth, exercitus sive militiae et fortitudinis ducem, totopectore, ut pios subditos decet, oramus quotidie. ut principis dei inter nos, praeliadomini praeliantis, etiam deinceps armet dexteram et digitos doceat ad proelium, ubicun-Fol.42 .a. que in defensione patriae opus est, reprimatque gentes, | quae aliena occupantes inpatriam involant ac bella volunt, ut Psalmus loquitur. Nequc vero tantum belli studiasectatur laudatissimus princeps Mauritius Landgrafius etc., sed et in armis literas tractat,memor eius quod apud Homerum Phoenix praeceptor, describens praecipua ornamentaviri principis, ad Achillem discipulum inquit, [iv&tov zs ggigo s'fisvai irorxrgoa zs i'gywv,Pater huius Peleus ideo me misit tecum, ut efficerem te oratorein verborum et effectoremrerum. Et de Agamemnonis virtutc idem inquit poeta, A/xgozegov ßaodsvg dyaO-ögxgazsQjg z' cdyjir^gg, Sis utrumque bonus rex, bellatorque animosus. Domi teneas artesgubernandae reipub., foris fortiter proelieris. Haec duo Inclytus princeps noster proponitimitanda. Heroica animi magnitudine et ingenii felicitate dat operam, ut sit militiaepraestans artibus atque togae. Admirabili igitur et incredibili conatu atque desideriofertur etiam ad omnia liberalium artium et doctrinarum studia, utque in iis ipse planeut artifex excellit, ita eadem opera et labore acerrimo ac sumptu principe dignissimo adsubditos et posteritatem propagare studet. Aeternus et propitius deus, fons sapientiaeFol.42.b. et utilis doctrinae omnis, tribulat consilio et voluntati, quae in ipsius Celsitudine estoptima, utilem ac salutarem successum atque eventum.

Nunc et alia quaedam, quae sub hoc magistratu acta sunt, annotantur.

Anno 1598 die 9. Iulii Rector ut satisfieret constitutioni scholae, leges Academiaein frequenti congressu docentium et discentium publice recitari curavit habuitque priusorationem, qua ad dei et magistratus beneficiorum considerationem et ad verae pietatisac disciplinae virtutisque et honestatis amorem obediendique Studium hortabaturscholasticam iuventutem.

Eodem mense Iulio M. Petrus Pistorius Zigenhainensis, ut dei iudicium conspicereturin poenis, numeravit Rectori 10 florenos ob scortationem, qua foede polluerat corpussuperiori anno etc. nonagesimo, cum quidem et eam ob causam punitus esset anteapoena carceris, eaque pecunia illata est in fiscum Academiae, tradita oeconomo.