Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
114
Einzelbild herunterladen
 

114

et comprimis in iuventute tarn in literis quam moribus erudienda tantae dexteritatis utin boc omnibus aliis antecelleret et genitus quodammodo ad hoc vitae genus ab optimisquibusque diceretur. Huius filiolo superstiti, quod propinqui eins quibus tutela debebaturAcademiae subiecti non essent, Dominante et petente Senatu Academico tutores a pro-principe et consiliariis dati et confivmati sunt Iohanncs Weis quaestor Wetteranus etIohannes von Weitershausen Xenodochii Hainensis apud Wetteranos curator.

Anno 1597. 28. Augusti Illustrissimae principis dominae Hedwigis Illustrissimiprincipis ac domini domini Mauritii Hassiae Landgr. etc. principis ac domini nostriclementissimi sororis, Generosique et illustris comitis ac domini Dni Ernesti comitis inSchawenburgk solennes nuptiae Schmalcaldiae celebratae sunt. Quandoquidein igiturprincipalibus literis Marpurgensis Academia eo vocabatur, Academiae nomine congratulatioviro Nobilissimo et strenuo Duo Wilhelmo Raw in Holtzhnußen Capitaneo Giessensicommissa est, qui eo profectus Academiae vices gessit et muneris congratulatorii locoexhibuit poculum deauratum 105 florenorum.

Fol.33. b. Anno 1598. Maii 14. Illustrissima princeps dna Christina praedicti Illustrissimi

principis ac I)ni Dni Mauritii etc. soror altera cum illustrissiino principe ac dno dno'Ioanne Ernesto duce Saxoniae Landgravio Thuringiae Marchione Misniae etc. Rotenbergaead Fuldam nuptias celebravit. Eo Academiae nomine ablegatus est vir clarissimus etconsultissimus Dnus D. Hermannus Lersnerus Vicecancellarius Academicus et Iurisprofessor, qui congratulando vices Academiae gessit et cratcram sponsis deauratamobtulit 165 ttorenorum.

Anno eodem Iunii 13. Conventus provincialis vulgo Ein Landdag dictus ab Illustris-simis principibus ac dnis dnis Mauritio et Ludovico Hassiae Landgraviis etc. edictus est,ut de Imperialibus contributionibus (quae in comitiis Ratisbonensibus eodem anno abordinibus et statibus Imperii pro belli Turcici continuatione approbatae erant) colligendisageretur. Convenientibus itaque ordinibus provinCialibus praelatis equitibus et civitatibustotius Hassiae in hac civitate Marpurgensi Academiae nomine conventui interfueruntD. Ioannes Wolffius Rector D. Hermannus Lersnerus Vicecancellarius D. Petrus NigidiusSyndicus et M. Theodorus Vietor Philosophus Decanus.

Iohann. Woltf Med. 1). ss.