16
Iacobus Lerssenerus iunior, D. Christophori Syndici Brunsuicensis ciuitatis filius.
Adrianus Frede I
Ioannes Frede \ fratres liobiles. 8 Febru. Ao. 76.
Chunradus Frede )
Quae sub hoc meo magistratu scholastico acciderunt et gesta sunt subiiciuntur.
Cum nonnulla antea legibus recte sancita, aliqua ex parte iniuria temporum collapsaesse uidebantur, ad ea restauranda ut Vniuersitas pristinum suum vigorem retineret,Illustrissimi nostri principes Dominus Guilhelmus et Dominus Ludouicus fratres Land-grauii Hassiae, domini nostri clementissimi ac Maecenates summi, ne officio defuissecenserentur, suarum Celsitudi: consiliariis pietate, eruditione, prudentia et nobilitatepraestantissimis Burchardo a Cram proprincipi Lani, Reinhardo Scheffero ac IoanniHeintzenbergero LL. Doctoribus atque Cancellariis praecipuis, similiter Iacobo LerssencroVicecancellario et Regnero Sixtino I. V. D. et Professori iniunxerunt, ut diligenti habitainquisitione , quid e re scholae esset constituerent. Quapropter Iii die 13 Iulii AnnoChristi 1575 in arcc Marpurgensi conueniunt, atque oinnes omnium ordinum professoresad se uocaiit et communicato consilio priores leges reuocant nouellasque nonnullas con-scribunt, quae postea a principibus fratribus Wilhelmo et Ludouico confirmantur, ut uidereest in libello ad hoc specialiter comparato , in quem ex autographo sunt trän scriptae*).
Fol.Sl.a. Die 20 Iulii D. Nicolaus Sascherus, cuius etiain supra in catalogo mentio facta est,adscitus in ordinem professorum more recepto pro loco theses de memoria discutiendaspublice proposuit.
Cum superioribus annis magna annonae penuria Germania premeretur, quae hucusquedurauit, ut igitur in tanta tempestate etiam professoribus prospiceretur, factum estintercessione Rectoris apud principes nostros Illustrissimos, ut ex aerario Vniuersitatis 608floreni depromerentur, qui" aequaliter inter professores 26 Iulii distributi, cuilibet38 floreni adsignati fuerunt.
Hoc mense Iulio Marpurgi pestis serpere cepit, quae postea repente uirus suumlatius extendens studiosos motu perculsos ita dispulit, ut pauci hic conspicerentur. Neigitur omnino scholasticus coetus dissiparetur, die 2 Augusti, habita conuocationedominorum professorum, de schola in tutiorem locum transferenda deliberatum fuit. Quade re illustrissimi principes certiores facti, Academiae Francobergam, i)aedagogio veroYeteras adsignarunt, quo se singuli receperunt.
Rectorem et Academiam secuti sunt clarissimi et doctissimi viri
In Theologia
M. Daniel Arcularius.
M. Georgius Sohn Ilebraeus.
*) Landgraviorum edicta dd. XVII. Iulii et XI. Octobris a. 1575 emissa ex Actis Academiaealio loco promulgabuntur.