93
promotorum subiccit. Quae oninia accurata diligentia ac summa fiele liinc inde collegit,vt cuncta fideliter ad posteritatem ipsain propagarentur.
Caeterum et Rector, ne officio defuisse suo ac quid contra leges, maturo multorumbonorum consilio conditas, commisisse videri posset, non solum huius Academiae Statutaet Nundinis autumnalibus Francofurtanis Anni etc. 69, praemissa Oratione de Rationecomparandae solitae eruditionis ac honestae famae assequendae, et Nundinis vernalibusAnni etc. TO exactis, habita Oratione de fugiendo Otio luxus omnis magistro, promulgari,sed etiam postridie eins diei, quo promulgata sunt, quarumcunque Facultatum Studiososcenseri fecit.
Fol.59.a. Nec deseruerunt suum officium Iuris prolfessores: diligenter enim Auditores suosdisputando exercuerunt, iisque online praesederunt. Inter quos et D. Valent. Forsterusin publice Iurisconsultorum auditorio bis de Legum et Legislatorum serie declamauit.
Habuit et M. Daniel Arcularius Cassellanus Tubinga auoeatus ad erudiendos Prin-cipum nostrorum Stipendiatos et explicandos extra ordinem Locos communes TheologicosPhilippi, donec commode posset in Theologicain facultatem cooptari, de ratione instituendistudii Theologici orationem: Innuarii decimaquinta.
Celebris quoque fuit liic Magistratus promotionibus tribus: Vna Doctorum in Iure:Altera Magistroruni in philosophia: Tertia Baccalaureorum in artibus liberalibus.
Octobris enim XXI. Anno etc- 69 Iuris Doctores renunciati sunt Henricus SchwanAssindiensis et Ioannes Hullenus Wattenschedensis, Promotore viro Clarissimo Duo. D.Valentino Forstero Iuris Professore primario, ac facultatis eius tum Decano.
Fol.59.b. Decembris VIII. Iuuenes duodecim creati sunt Magistri artium ac philosophiae,perorante ac promouente Ornatissimo viro Dno. D. Bernbardo Copio Graecae linguaeProfessore ordinario.
Martii XVI. Anno etc. 70 Adolescentes quindecim Baccalaurei artium liberaliumdesignati sunt Promotore viro Doctissimo M. Petro Nigidio seniore physices professoreordinario: Quorum omnium et Magistrorum et Baccalaureorum nomina in libro Decanifacultatis pbilosopliicae (quam et Artium vocant) descripta inuenies.
Deo Opt. Maximo Patri et domino, cum filio suo vnigenitoredemptore nostro Iesu Christo, in aeterna indiuiduaqueSpiritus sancti xoiviovia, sit gloria, laus et honor: Amen.
Februarii XXV. Anno etc. 70. maturo 'consilio concordibusque tarn Consiliariorumquam Professoruin ad Supputatjonem Academiae deputatorum sententiis iniunctum Vice-cancellario et Syndico, vt diligenter obseruent lectiones ac disputationes, easque aliquandovisitent, quemadmodum hoc illis iam antea ab Illustriss. Principibus coram mandatum sit,ac audiant, qua diligentia et dexteritate singuli Iuuentutem instituant, ac disputationibuspraesideant.
13