Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
80
Einzelbild herunterladen
 

80

Vndecimo lunii die doctoralibus, vt vocant, insignibus in facultate Medica aclarissimo viro D. Georgio Mario Medicinae doctore ac professore ordinario et eiusdemfacultatis Decano doct.issimus iuuenis et philosophus insignis D. Ioannes Pistorius iuniorNiddan us est ornatus.

Vltimo lunii Magistern insignibus est ornatus reuerendus et ornatissimus vir Dnus.Nicolaus Erben pastor Huxariensis, promotore doctissimo viro Dno. M. Heiderico Lonicero.

Porro autem ne quid silentio praetereamus, sub initium huius quoque magistratusIulii videlicet 27. Anno 66. consilio et consensu nobilis ac strenui viri Dni. Burckbardia Cräm proprincipis ad Lanum, ac clarissimorum virorum Dni. Reinhardi SchefferiCancellarii Hassiae, et D. Iacobi Lersneri scholae huius Vicecancellarii, concordibussententiis Dni. professores clarissimum virum D. Chunradum Matthaeum, Oratoriae pro-fessorem et collegani suum, Vniuersitatis Syndicum ad eius Iura bonaque collata tuendadesignarunt, pro quo laboi'e ei viginti fiorenos in annos singulos decreuerunt.

Deus aeternus pater Dni. nri. lesu Christi conditor politiarum et custos bonorumgubernatorum omnia pericula clementer a nobis avertat, et Illustrissimos principes nostrosharumque regionum Ecclesias, Scholas et Respublicas benigne seruet ac gubernet. Amen.

Fol.46.b. (1567.)

Anno*) reparatae salutis humanae 1567 Calendis Iulii maturo dominorum Professorumconsilio electus est almae Academiae Marpurgensis Rector, Illustris ac Generosus dominus,Dns. Otto Comes in Solms, ac dominus in Mintzenberg et Sonnenwaldt: cui tarnen, vtferendo oneri esset, ex Iureconsultis, quos tum ordo poscebat, vnanimi eorundemDominorum consensu adiunctus est Vir clarissimus Antonius Heystermannus Iuris Doctorac Professor celeberrimus. Qui postea solus perfungens hoc officio, auocato mox praefatoDno. Comite, Rector et habitus et salutatus est. Nomina ergo sua ei dederunt sequentes:

Ioannes Strake Brielensis ex dioecesi Coloniensi. 8 Iulii.

Georgius Sieberch ex Marchia Westphalica. 10 Iulii.

Georgius Eberus Hamelburgensis in ditione Fuldensi. 28 Iulii.

Ioannes Streytius Lansteinensis ex dioecesi Treuerensi. 2 Augusti.

Theodoricus Magnus Hadamariensis ex Comitatu Nassaw.

'Guillielmus Faber ex Comitatu Westerburgh eodem die Augusti.

Iacobus Steyner Hohenhasloehensis Sueuus. 4 Augusti.

Fol .47 .a. Antonius Brachmander, alias Dinckerman, Werlanus ex dioecesi Coloniensi.

14 Augusti.

Georgius Caballus Werlanus.

Hermannus Brandes Werlanus eodem die Augusti.

Iacobus Sanderus Bremensis. 29 Augusti.

*) llaec scripta sunt a Chunrado Mattliaeo; v. infra.