72
Primuin autem creberrimae Declamationes, Disputationes ac Promotiones non cumpenitendo liuius Academiae incremento sunt habitae. Praeterquam enim quod dni. Pro-fessores Theologiae Iuris et Artium suos priuatim exercuerunt, plaerique etiam Professorumex singulis Facultatibus pro loco sua in Facultate obtinendo publice disputarunt, atqueita suorum auditorum ingenia acuerunt et excitarunt, vt quidem non pauci in ArtibusMedicina et Iure honorum titulos suorum studiorum praemia sint consecuti.
Iulii XV. D. Nicolaus Asclepius coepit habere orationem funebrem in laudemdominoruni Professorum defunctorum, qui praecipue claruerant, ac egregiam in Academia
mortui
Fol.36.b. ] iac operam nauarant. Statim | autem atque D. Ioannis Rhodi Medici , viui adhuc inter
vivos
mortuos, honoris ergo, quod tum consilio eius vteretur, mentionem fecit, calculi dolorecoactus sermonem abrupit, praesagiens quasi, Parcas Ilhodo spe citius vitam suamabrupturas esse. Die ergo dominica sequenti Iulii vid. XXII. coeptam orationem absoluit.Rhodus autem Augusti XVI. horam circiter nonam domi suae ante Aestuarium suumsuperius in medio tabulato mortuus inuentus est, opibus satis multis, liberis autem nullispost se relictis.
Augusti XXVI. idem Asclepius orationem funebrem habuit in obitum viri prudentis-simi Ioannis Blanckenheymii senioris, inter huius Ciuitatis viros Consulares summi, acliterarum literatorumque fautoris maximi: qui iam octogenarius Augusti XXII. placide indomino obdormierat.
Septembris I. D. Henricus Vietor publice pro loco suo in Facultate Theologicaoccupando de Sabbato sanctificando disputauit.
Octobris II. Petrus Paganus poeta Laureatus in Quinti Curtii historiam praefatus est.
Octobris XIIII. Chunrad. Matthaeus Rector promulgaturus Academiae leges et statutaoratiunculam de Legum authoritate obedientiaque illis praestanda praemisit.
Octobris XXVII. D. Vigandus Happelius publice pro loco suo in facultate Iuridicade Substitutione fideicommissaria disputauit.
Fol.37.a. Nouembris III. Petrus Paganus Poeta Laureatus praesedit disputationi duodecimMagistrandorum, quorum Theses in disputationem publicam propositae ex Omnibus Philo-sophiae partibus desumptae fuerunt.
Nouembris XV. idem Poeta duodecim illos iuvenes propter eruditionem insignemMagistros artium liberalium ac Philosophiae publice in frequenti dominorum Professorum,Adsessorum Dicasterii et virorum Consularium huius Ciuitatis consessu creauit, Elegiacocarmine artium liberalium Encomion et vtilem Graduum institutionem celebrans.
Eodem die sub vesperam vir Clarissimus Georgius Marius buc ad profitendam etfaciendam Medicinam consensu Illustrissimi principis ac domini Doniini Wilhelmi Landt-grauii Hassiae Mecoenatis nostri clementissimi vocatus, nostris ad nos sumptibus venit,ac operam suam Salario ducentorum florenorum Academiae liuic condixit.