Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
51
Einzelbild herunterladen
 

51

5. Ad XXIII. diem Augusti inter tertiam et quartam horas pomeridianas viuendi interris finem fecit eximius vir M. Casparus Rodolphus, qui XXVIII annis in hac scholaiuuentutem, primum in Paedagogio, deinde in Collegio Pomerii, vbi magna cum laudeinterpretatus est Dialecticen, fide ac diligentia summa instituit. Fuit insuper eiusdem

Fol.lö.b. Collegii moderator siue Ephorus vigilantissimus, j in quo munere, sicut ipse sacrarumliterarum et verae pietatis cultor fuit studiosissimus, ita iuuentutem, quae Ecclesiaebeneficentia alitur, recte instituit, et ad doctrinam pietatis hauriendam sedulo estexbortatus. Concio funebris postridie cum sepeliretur habita in templo a ReuerendoD. Pastore M. Nicoiao Rodingo, pridie vero Calendarum Septembrium orationem in scholahabuit clarissimus Vir D. Ioannes Lonicerus Theologiae et Linguae Graecae professor.

6. Mense Octobri datae literae, quod etiam ita fieri placuit Illustrissimo PrincipiGulielmo, ad D. Gulielmum Gratarolum Bergomensem Italum Doctorem Medicum agentemBasileae, atque inuitatus est ad rei Medicae professionem. Respondit se velle, certistarnen conditionibus, venire. De quibus ita cum illo iterum per literas actum, vt tandemdie VII. Februarii 1562 Marpurgi nobis conspectus sit.

7. Eodem mense Octobri ex sententia Dn. Professorum, approbante insuper Illustris-simo Principe Gulielmo, publicis litcris vocatus est Fridberga M. Henricus Vietor, quiM. Casparo Rodolpho, vt tradendo Dialecticen , ita gubernatione Collegii Pomerii suc-eederet. Aduenit idem huc sub finem Deceinbris, a quo tempore iniunctum munus cumlaude sustinet.

8. Mense eodem tarn Illustrissimo principe Gulielmo ita volente, quam consentien-tibus D. Professoribus, cum ornatissimo viro D. Petro Pagano poeta Laureato (queml

Fo'..16.a. insignibus hisce Imperator Augustus Ferdinandus ornauit) actum de suscipienda in hacSchola professione Poetices. Ac res feliciter successit, quandoquidem quarto die Octobrisidem huc commigrauit.

9. Data insuper opera est, vt frequentius quam factum alias, ipsi D. ProfessoresDeclamationes siue Orationes publice haberent, quibus iuuentus simul ad pietatem etintegritatem morum, simul ad excolenda literarum studia incitaretur. Itaque

XXXI. Augusti D. Ioannes Lonicerus Theologiae et Linguae Graecae professor orationemhabuit funebrem de morte M. Caspari Rodolphi.

XIX. Octobris D. Hieronymus Durlerus, LL. Professor, de Iurisprudentia.

XXX. Octobris M. Vigandus Orthius enarraturus quatuor capita Libri Geneseos.

V. Nouembris D. Petrus Paganus Poeta Laureatus cum auspicaretur Horatium.

1562. XI. Ianuarii M. Henricus Vietor de vsu Dialectices.

XVIII. Ianuarii D. Ioannes Lonicerus de Iesaia Propheta quem aggressus est explanare.

I. Februarii Andreas Hyperius Rector de occasione discendi, cum recitarentur LegesScholae et censura fieret.

VIII. Februarii D. Gulielmus Gratarolus cum interpretandam susciperet artem paruamGaleni.

XXVI. Aprilis M. Theophilus Lonicerus professor Physices de eadem philosophiae parte.

7*