Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
46
Einzelbild herunterladen
 

46

non satis tempestiue redditae essent. lllo ipso enim die quo eas sub vesperam acceperat,lTiane suam operam Archfduci promiserat.

Orbata ergo Academia spe venturi Villebrochii sine mora accersiuit ad eandemProfessionein I). loannem Palniarium. Qui cum pluribus Episcopis, Comitibus ac Civita-tibus esset obligatus, quam vt Academiae nostrae commode inseruire posset, abiectaquidem spes omnis de ipso ad nos pertrahendo. et D. Eustachius Qucrcelanus nationeFlander voeatus est. Cui etsi conditio non displicuit, tarnen propter vxorem suam, quodilla Germanicae linguae omnino rudis et ignara esset, eam recusauit.

Pol.9.b. Ita quidem diligeuter in hoc Magistrate pro | vocandis ac ordinandis claris viris,qui Scholae ornamento ac emolumento esse posscnt, laboratum, atque adeo Dei dementiamultum eÖectum est ; nisi quod hoc tempore Medicus haberi 11011 potuit.

Caeterum cum Princeps Ulustrissimus Senior Academiam hanc suam, secundumleges superiori anno a Professoribus quibusdam et duobus Superintendentibus Duo JoannePistorio Niddano et M. Chasparo Tholden Francobergensi (quibus id muneris a Celsitudinissuae filio Principe Wilhelme cominissum erat) de officiis Professorum et Studiosorum, deDisciplina et Bonorum Academiae collatorum administratione conscriptas, constitui vellet,nec tarnen illae omnibus Professoribus, qui tum frequentes una aderant, per omnia certasob causas probarentur: decreuerunt quidem illi omnes, vt Sanctiones de Bonorum ad-ministratione, et quarundam aliarum rerum emendatione ad maturiorem deliberationemconsultationemque reseruarentur. Iam autem propter Iuuentutem Scholasticam, cuiuspraecipue habenda esset ratio, tarn ex veteribus Statutis ab Illustrissimo Principe AnnoPol.lO.a. i'(i. XXIX. Academiae datis, necdum abrogatis, quam nouis Ulis sanctiolnibus excerpe-rentur , et in concinnum quendam ordinem digererentuf, quae pro huius temporis rationeac conditione ad excitandam Professorum ac Praeceptorum diligentiam, nec non iiisti-tuendam et conseruandam inter Studiosos disciplinam facerent.

Easque partes vno ore omnes dederunt Chunrado Matthaeo Rectori, vt eiusmodileges in vnum quoddam corpus, quoad eius fieri posset, redigeret, et in certa capitadistingueret.

Id quod summa fide ac diligentia fecit, collatis ac ponderatis tarn veteribus Statutis,quam nouis Ulis Legibus. easque postea ita in vnum corpus redactas, et in certa capita,secundum niodum et ordinem veterum Statutorum distinctas, non Primoribus tantumAcademiae huius, sed et Superintendenti loanni Pistorio tum valetudinem suam apud 110scuranti, legendas exhibuit: qui etiani eam Legum compositionem et conciliationemomnibus modis approbauit, et vt in librum veterum Statutorum describerentur suasit.Cum alias non sit necesse nec conueniat, illas Nouas de Bonorum administratione idqueFol.lO.b. genus aliarum rerum ordinatione ac emendatione colram Studiosis, quippe ad quos talequippiam scire nihil pertineat, recitare.

Nihilominus tarnen placuit ipsi, vt et hae suo tempore adhibito iudicio acrioricorrigerentur, ac correctae prioribus Ulis de Officiis singulorum ac disciplina sub-iicerentur.