Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

27

Paulus Schoff Dornheymius. i j^..

Ioannes Betsoldus Arnstetensis. '

Simon Geradtwoll Sarbruckius. Iunii 14.

Michael Lewis Anglus iuuenis.

Nicolaus Hornbaeus Linconiensis bonarum artium Professorin Anglia.i

Henricus Hamiltonus Eboracensis Anglus, parochus apud suos. - 18. Iunii.

Ioannes j g c j ini j ( j( ;aeus Suffoultienses Angli. I

Thomas 1 J

Hi quinque praememorati Angli propter Christi Euangelium exules sunt, fugientes Phi-lippi Caesaris filii in Anglia tyrannidem. qua timentes Dei opprimit.

Ioannes Simon Capito Argentoratensis. Iunii 27. die.

Fol.l89.a. Cometes Xiphias uisus est in mense Martio cellerimo raptu in singulas nostes ac diesprogrediens, tantisper dum Elicen et Cynosuran accederet. Quibus terris et regnis dirapraenunciet, Fabritius regis Ferdinandi Mathematicus explicuit.

Me' rempublicam literariam administrante supputatione Vniuersitatis per praefectosaudita, ex decreto Concilii pecunia est ornnis a praefectis collecta in aerarium reposita,estque sanctum, ut in posterum pecunia in singulos quadrantes per Oeconomum in pro-fessores distribuenda Oeconomo ipsi ex fisco numeretur. Ita futurum, ut in posterumOeconomus non possit obrui debito. Equus simul est Oeconomo ademptus, quandoquidemVniuersitas equo eius non indigeat.

Constitutum est etiam, ut professoribus, si qui uellent habere frumenta, aliquantominore precio uenderentur, quam ciuibus, Doctoris Oldendorpii Reformatoris potissimumbeneuolentia et liberali mente erga professores sese effundente.

Eiusdem humanissimi uiri munifica mente constitutum est, ut anseres in posterumGrunenbergensi ex praefectura, Singultiana, Callernana et Gugulitica in professoresex aequo distribuantur. Grunenbergensi praefecto sunt impositi 40 anseres, Singultianoitem 40, Callernano ultra priores adiecti sunt 20.

Fol.l39.b. Petente Senatu huius urbis subsidium ad pontem lapideum exstructum dono

dedit liberali mente s. p. q. Marpurgensis

centum aureos Vniuersitas. 9. Iunii.

Praefecto excubiis nocturnis designato in dicasterio Principis circiter Calendas Ia-nuarias Christophoro Helfmann, ciui Marpurgensi, (cui tum simul iniungebatur, ut inforo lignario efficeret et in macello et alias in foro rerum uenalium, quo omnia citranimiam aggrauationem tolerabili precio uenderentur. ut butyrum, casei, oua et id genuspleraque) ab Vniuersitate promissi sunt in annum 25 aurei, quorum pars dimidiata adCalendas Iulias, altera ad Calendas Ianuarias ei adnumeraretur, sed ea conditione, si lexde lignis per claphtras (ita uocant struem certae longitudinis et latitudinis et altitudinis)uendendis et emendis progressum adsequeretur.

Gulielmus Pistor Grebensteyn.