Druckschrift 
5 (1885) Quellen zur Geschichte der Fürstenbergischen Lande in Schwaben vom Jahre 700 - 1359
Entstehung
Seite
399
Einzelbild herunterladen
 

1336.

399

[1336, Sept.]438. Fehde zwischen dem Grafen von Hohenherg und dem Herrn von Hewen.

. . . „In via eciam redeundo de predicta expedicione*) contencio gravis ortaest inter dominum comitem de Hohenberg et dominum de Hewen, quod mutuo sibisuas inimicicias propalaverunt et illas effectui, cum opportunitas se offerret, in rebuset corporibus mancipandas. Nam alterutrum se dampnificabant per incendia et spoliamulta; uterque enim alterius terram intravit, ut ostenderet ei dominacionis sue po-tenciam, potenter ibi conparendo, iumenta et peccora in mangno numero auferendo.Tarnen dominus de Hewen, quanquam minor inpotenciorque fuerit, quia bene paren-tatus. maiora dampna comiti intulit, utpote locupletiori et hominibus minus proptersuam tirannidem accepto. In bac gwerra dominus de Hewen stipendiarium babuitvocatum Sedulo, qui sibi anminiculum non modicum prestitit. Nam fortis erat etmangnanimus, in talibus sevis et tyrannicis factis ab infancia inbutus et preeellenterexpertus, [et] totam illam contratam congnovit. Qui post illorum reconciliacionemduorum dominorurn tandem subsecutam a domin o suo de Hewen gloriose remune-ratus est.

De hoc Sedulocb multa facta digna narracione referuntur. Inter cetera autemfertur, quod, dum quodam tempore cives de Rotwil propter dampna plurima, que in-tulit eis, contra ipsum in tantum conspirassent, quod mangnam peccuniam publiceproclamatam exhibere promisisseut illi, qui eum captum et vinctum adduceret, quodipse (propter vadium quoddam et pactum initum cum quodam domino illius terre)per civitatem Eotwil in habitu cuiusdam abbatis vel similitudine publice et reverentersalutatus a multis in vicis stantibus, quia ignotus propter inmutacionem amictus,equitavit, illesus domuni rediens. Quod dum burgenses postea perceperunt, non parumob boc doluerunt. Quadam quoque vice cum fere in manus eorum se persequencium,quia peccudes ante portam abegerat, incidisset, deludendo eos, occurrens eis supersacco repleto farina vel frumento super equo rusticali posito transverso modo sedens(quem cuidam agricole sibi obvianti in via, anxius de vita sua, abstulerat) et permedium eorum equitans, veste insuper coloni sibi obviantis indutus, scilicet pileo longepretenso rusticali, ut minus agnosceretur, et amicabiliter salutatus illesus effugit.Quod dum civibus innotuisset, contristati fuerunt valde. Quadam eciam vice civesquandam villain, in qua eis proditus erat, circumdederunt undique, ut eum deprehen-derent, ablata sibi per boc, ut putarunt, omni spe ac opportunitate evasionis. Quisenciens se ex omni parte vallatum bostibus, de mortis supplicio sollicitus, banc

Wtf