Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
35
Einzelbild herunterladen
 

35.Quaeque à virtutis dicta Asceteria práxi?Quo mundi nocuus vix penetraret amor.Nunc etiam quicunque petes his ducere vitam,Sit Diuina tibi gloria sola scopus.Quod cuiusque loci non sola occasio praestat,At disciplinae sicubi norma viget.Hic tibi mandantem Christi vice consona legiClaustrali prompta suscipe mente Patrem.Neue recusato iustis parere statutis.His fraenis animi mobilitas regitur.on te alia Christus regeret, si hîc viueret, arte,Quam placida, & multis fræna petita piis?gula praecipitem faciet neglecta ruinam,Quæ bene perfectum reddere culta poteſt.At de Praepositi si disceptatio iussisSerperet, innumeris litibus ansa foret.ludicium capitis ceu caetera membra sequuntur.Sic tua sic ipsi subdita sunto tua.il inuito ipso vel ages, vel habebis: ab illoPendeat officium, iudiciumque tuum,Est dare, queis opus est, resecare superslua Patris,Arctius arbitrii stringere vela tui.ortiter, & promptè, constanter, alacriter illud,Quod vetat, atque iubet perficere omne tuum est.noblo sexus fas est alienus vt absit,Et quod in exemplum triste trahatur opus.nne obsunt potius, quae non prodesse videntur?Nonne vsu mundi solicitatur, amor?on decet abiectas hîc rursum quaerere gazas:Quae remouenda forent impedimenta procul.Mor⸗