34.Ore Deum imputo pueri sub imagine visum:Corrigitur tanto nec tamen ille metu.Dumque ausu reperit Mysteria prauus eodem,Seque magis Dius retrahit ore puer,Percitus à noxis absolui Praesulis optatIudicio: & noxis sacra solutus agit.Hinc placidus sumi se gaudet Iesulus oreTerque recusatas reddidit ipse dapes.O vtinam tantis adsit pia cautio sacris,Cautio digna Deo, digna salute tuaO vtinam reliquis nunquam reuerentia desitDigna ceraemoniis, officiisque sacris.Ni tibi vis & opem à Domino charitem que negati,Ne pium agas tepidè, quod nimis odit, opus.Ni tibi vis adimi Christi pia verba parentisCui summè in votis est tua vera salus,Saepe frequentanda est tibi concio mente sequace,Plebis ad exemplum, certaque lucra tua-Nonne magis gestusque docet, voxque ipsa diserti,Quam lecti, quales non quoque damno, libri:Nonne olim Clero doctrina à præside crebrô,Nonne quoque asperior poena ferenda fuit!Si quis in hoc numero canones rupisset, & absens,Vel praesens rectè non suum obisset opus-Quae si per claustra, & collegia semper in vsuDurasset. multis hinc foret orta salus.Rectè esset, si quisque sua quoque praeses in aedeCorrigat omne, velut lex ratioque iubent.Caenobiis equidem quondam sapientia doctaFloruit ad summos saepe petita gradus:Quæq
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten