Druckschrift 
Casparis Zephyrini Elegiarum libri III
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

Quique tuum ingrediens reparat sibi corpore corpus,Quaque licet complet conditione sui.Quo iungere magis. magis hoc reuereberis illum,Obsequiisque coles, solicitisque modis,Quoque in eum largus fueris magis atque profususHoc plus donorum laetitiaque seres:Si quid & omittes so ius gratiam in eiusDe licitis, melius, plusque rependet ob hoc.Hoc igitur solo, non re considito in vlla,Ni suspecta tibi cuncta timere velis.Cumque magis quo vis famulari tempore Christo,Obliciat plura hoc impedimenta Satan,Ne permitte, bonis non verbis ille sugaturDicendum Christi more: recede satan.Nec sola in factis dulcedine nitere mentis,Sed metire magis recta valore sui.Tam tibi peccatum procliue sugare satendoSatanicum monstrum, quam spuere ore tuoCur dixisse pudet, quod non fecisse pudebat:An non hic oritur. De monis arte dolus?Qui captum rurſus (nam & conſuetudo retentat)Te furia saeuus deteriore premet:Aut sinet, aut etiam sanctos stimulabit adactusDum vi sis captus, dum facilisque capi.Quicquid ages bene gratis ages, nisi gratia dignumPraestet amicitia muneribusque Dei.Hanc dulcis mentis comitatur paxque quiesque:Hanc per amata prius sint odiosa modo.Admittenda igitur grata solatia menteDulcia, quae supera mittit ab arce Deus.EXP