Si tamen inuitae obrepat blasphemia menti,Consensum solum tunc fore scito reum:Cuius & absentis signum est, tentamina mentiQuando reluctanti displicuere tuae.Si quoque luxuriae tentatio pulset & irae.Hæresis, inuidiae motio praua premitipreta statim fugient precibus, rebusque vacantemVincentem primam luxuriaeque facem,Si quoque vitetur studium tot vana sciendi,Otia, desidia, aut fors alia ansa mali.Vis animi requiem, fluctus irae atque tumoris,Fel & hypocriseos comprime, frange, fuga.Exime te culpis leuioribus: atque SynaxinPaciferam puro pectore saepe cape.Haud tibi commissae contagia defuge fascis:Sit referente alio ceu peregrina tibi.Humani placidum ne rumpito foedus amoris.fide Deo: & credas te quo rite regi:Praemia caelorum perpende & dona Tonantis:Quae maestum crebrò cor releuare solent.Deliciae carnis non spiritualia mentiGaudia permittunt. quid nisi namque lutumon nugis decet, at rebus gaudere supernisMateriam Nato suppeditante Dei:Si celsis meminisse tui non desinit Astris:Descripsit manibus te quoque rite suis.Quique tuae illapsus loquitur dulcissima menti,Atque per Aligeros recta ducesque tuos:il quaeritque tuum nisi toto pectore amorem:Tempore qui nunquam dissoluendus erit:Quique
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten