Experimenta caue capias de Numinis altiViribus haec certa cuncta regentis ope.Nec tu perniciem reprobis, sed posce salutemA Domino: hoc magna Biblia laude vehunt.Mens tua saepe pias res cogitet atque supernas.Promptior hinc semper mos repetitus eritCum pernix animi vis nunquam cesset agendo,Distineare bonis, ne capiare malis:Ne foueas, plantat quos Daemon corde tumultus:Namque hinc sopitis postea fraude nocet.Virtutis veteri sit nulla molestiar mori.Nunc grauis, inde leuis, postmodo dulcis erit.Vt mater primum terrens munuscula natoMox dabit, omne Deus sic leue redder onus.At studio quicunque leui virtutibus instat,Letifera turpat pectora saepè lue.Qui tamen & Charitis forsan bona fecerit expers,Huic gradus ad Charitem promptior esse solet.Nam minus hic obstat posito minus obice magno,Quam qui vsu crebro more, modoque caret.Quo magis obdurat liuor, tumque iraque mentem,Hoc fugienda magis sunt nocitura tibi.uncta decens morum virtutem firmat honestas,Promouet, & dignam dat magis esse Deo.Ne semel oblatam Metanaeae spreueris ansam.Seria vix rarò post Metanaea venit.on leuis haec res est, quae pro ratione malorumExamen vitae non seue possit itemQuae praestat magnam tibi rite peracta quietem,Spemque Poli, ac opus vt non sit inane tuum.
At