Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
59
Einzelbild herunterladen
 

S§. XXVI.CONCILIUM ANTISIODORENSE Can. XX. (a)Quod si presbyter, quod nesas est dicere, aut Diaconus, aut S Subdiaconus, post acceptam benedictionem infantes procrea- verit, aut adulterium commiserit, & Archipresbyter hoc Episco- po aut Archidiacono non intimaverit, integro anno non com-,, municet.IDEM Can. XXI. Non licet Presbytero, in uno lecto post acceptam benedictionem cum Presbytera sua dormire, nec in peccato carnali misceri,nec Diacono, nec Subdiacono.-(a) Apud BINIUM cit, Part, II, pag. 296. & AUGUSTINUM cit. Tit. XIII.Cap. 25.§. XXVII.CONCILIUM TOLETANUM VIII. Can. V. (a)"Quintae actionis impulsu pervenit ad totius Concilii sacrum au- & ditum, quosdam sacerdotes, & ministros, obliviscentes ma-jorum, ac veterum constitutorum, aut uxorum, aut quarumcun-que foeminarum immunda societate, & execrabili contagione tur- pari, & pessima cordis obstinatione, tam sacris literis, quam pa-trum regulis obviantes, nec levi quidem respiramine contemplan- tes, quod scriptum est: Sancti estote, quoniam & ego sanctussum, dicit Dominus. Et illud Apostolicum: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, id est, fornicationem & immun-ditiam, concupiscentiam malam & avaritiam: quibus quanto est pertinacior vis in malis, tanto austerioribus convenit obviare de- cretis. Propter quod flagitiis detectis, specialiter hoc a sancto Concilio definitur, ut omnes Episcopi id ipsum in suis quaerere solicite curent. Et cum hoc verissime reperire potuerint, omnes placita cautione taliter distringant, ut nunquam ulterius tam abo- minanda committant. Mulieres vero seu liberae sint, seu ancillae hac illis turpitudine sociatae, ita omnimode separentur, aut certe vendantur, ut ulterius ad consocios sui criminis revertendi om- nem habeant aditum denegatum. Illi vero, si omnino coercer:H 2nequi.