Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

side, oportet in clero, vel populo Catholico meliora salubri pon-tificum consilio renovari: idcirco beatissimorum patrum statuta re- miniscentes, hujus tituli definitione sancimus, ut nullum cleri-cum, ab ordine sancto Antistitis usque ad subdiaconi gradum, mulierem, praeter matrem, amitam, & sororem, in hospitio suohabere liceat. Placuit etiam, ut si quicunque uxoribus juncti, ad diaconatus aut presbyteratus ordinem quoquo modo pervenerint, non solum lecto, sed etiam frequentatione quotidiana debeant de uxoribus suis sequestrari. Quod si, quod Deus avertat, de eo-rum familiari contubernio post acceptam benedictionem infans na-tus paruerit, ab officii gradu privetur.-(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 265. & HARDUINUM cit. Tom. III.Columb. 353.§. XXV.CONCILIUM TOLETANUM III. Can. V. (a)" Compertum est a sancto Concilio, episcopos, presbyteros, & diaconos venientes ex haeresi, carnali adhuc desiderio uxori-bus copulari. Ne ergo de caetero hoc fiat, praecipitur, quod & canonibus prioribus terminatur, ut non liceat eis vivere libidino-sa societate, sed manente inter eos fide conjugali, communemutilitatem habeant, & non sub uno conclavi maneant. Vel certe,si suffragatur virtus, in alia domo suam uxorem faciat habitare, ut castitas apud Deum & apud homines habeat testimonium bo-num. Si quis vero post hanc conventionem obscoene cum uxore elegerit vivere, ut lector habeatur. Qui vero semper sub cano- ne ecclesiastico jacuerunt, si contra veterum imperata in suis cel-lulis mulierum, quae infamiae suspicionem possunt generare, con-sortium habuerint: illi canonice quidem distringantur, mulieres" vero ab Episcopis venundentur, & pretium ipsum pauperibus erogetur.-(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 280. AUGUSTINUM cit. Tit. XVII. Cap.23. & LUPUM cit. Dissert. I. Cap. 4. pag. 32.§. XXVI.