Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
46
Einzelbild herunterladen
 

SIDEM Lib. I. Epist. 469. (b) Quidam clerici tuae diocesis manifeste dicuntur doctrinae Apos- toli obviare: qui candorem ecclesiasticae puritatis, quae sine omni ruga & macula esse debet, & omne, quod est irreprehen- sibile, sibi eligit, suis spurcitiis depravantes, & dantes offensionemin populo, ministerium suum in vituperium damnosa praesump-tione convertunt. Quidam etenim ex ipsis in Diaconatus & Sub-diaconatus ordine constituti, uxores sibi (si tamen uxores suntnominandae) contra instituta canonica, ut dicitur, copularunt: qui postmodum dignitates ecclesiasticas assecuti, curae student domes-ticae potius, quam ecclesiasticae imminere. Volentes igitur id pertuae fraternitatis industriam emendari, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, quarenus si praedicti clerici ad com- monitionem tuam mulieres ipsas non prorsus ejecerint, & de tan- to excessu satisfecerint congruenter, licitum tibi sit, ipsos aucto-ritate nostra ecclesiasticis redditibus, remoto appellationis obsta-culo, spoliare.-(a) Cap. 13. X. de vita & honest. clericor. Hujus Capituli finem VIVIANUS,Rational. Jur. Pontif. Lib. III. Tit. I. Cap. 13. v. Et severius, ita expo-nit: ,,Ut poeua sit commensurabilis delicto, & ne facilitas veniae incen-tivum tribuat delinquendi, clerici isti adulterantes, & alias contra eorummatrimonium peccantes, severius puniuntur, ut in tex. & c. presb. dist. 82. Tales autem sunt clerici orientales, qui ante sacros Ordines ma-trimonium contrahunt, & post illos, matrimonio jam contracto utun-tur. C. cum olim de cler. conjug. & S. Thom. part. 3. q. 53. art. 3. in ad-dit: Et clerici conjugati etiam Ecclesiae Occidentalis, qui matrimo-nium contrahunt in minoribus ordinibus existentes, licet isti ad ordines sacros non promoveantur.-(b) Apud BALUZIUM Epist. Innocent. III. Tom. I. pag. 272.Sectio III14.