Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

dicandam atque inculcandam, juxta Patrum decreta, & auctoritatemcanonum, cum suffraganeis tuis omnibus studiosius accingaris, ut sponsae Christi, quae maculam nescit, aut rugam, candidat.e & im- maculatae familiae gratiosum exhibeatur officium. Novit enim fra-ternitas tua, quia praecepta haec non de nostro sensu exsculpi-mus, sed antiquorum Patrum sanctiones Spiritu sancto praedicante prolatas, officii nostri necessitate in medium propalamus. Ne pi-gri servi subeamus periculum, si dominicam pecuniam, quae cum fenore reposcitur, sub silentio abscondamus. Quamquam huic sanctae Romanae Ecclesiae semper licuit, semperque licebit, contra noviter increscentes excessus nova quoque decreta atque remedia procurare. Quae rationis & auctoritatis edita judicio, nulli ho-minum sit fas ut irrita refutare. Urget nos etiam timor illius maledicti, quod per Salomonem depromitur, usque ad id, quod insuferiore Epistola ait: Obedientia ergo est, sine qua, licet fidelis quisque videatur, insidelis esse convincitur. Sed ut ea, quae di-lectioni tuae injungimus, compendiosius efficaciusque prosequaris,cum fratribus, & Coepiscopis tuis Concilium cogere suademus: In quo, quam maximo poteris, Clericorum coetu congregato, leges canonicas, & Sedis Apostolicae auctoritatem, tuamque & confra-trum omnium patenter promulgabis: quanta castitatis sit virtus,quamque Ecclesiasticis gradibus necessaria, seu quam sponsi vir-ginis & virginis sponsae cubiculariis sit competens, ut Deo do- nante nosti, latius expones. Subinde firmiter pronunciabis, nonulterius tibi licere, quod in perniciem sui hactenus usurparunt;cum tolerabilius omnino sit, cessare ab officio, quam incestamvel etiam molestam suo Salvatori ingerere servitutem; & inde sibi iram coacervare atque supplicium, unde praemium debuit, emere-ri. Quod si te fideliter haec & firmiter exequentem tribulatio acpersecutio invenerit, respice ad eum, qui dixit: Confidite, ego vicimundum. Nos quoque clypeo beati Petri munitos indubitanter noveris, seu ad repellendos hostes, si possumus, seu ad protegen-dum te, omni hora paratissimos inventri. Illud quoque fraterni-tati tuae notum esse volumus, contra simoniacam haeresim in Sy- nodo confirmasse (nam a sanctis Patribus longe ante statutum est) ac vehementer prohibuisse, ut neque Ecclesiae ullatenus vendan-tur, aut pro manus impositione pretium accipiatur. Quod si hoc modo ordinatus aliquis fuerit, cum a Missae celebratione, & Evan-gelii