Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

S vel diaconi, vel subdiaconi, qui jaceant in crimine fornicationis: interdicimus eis ex parte omnipotentis Dei & autoritate sancti Pe-tri introitum ecclesiae, usque dum poeniteant & emendent. Si qui vero in peccato suo perseverare maluerint, nullus ossicium eorumauscultare praesumat: quia benedictio illorum vertitur in maledic-tionem, & oratio in peccatum, testante Domino per Prophetam;Maledicam, inquit, benedictionibus vestris.-IDEM Epist. ad Germanos. (b)" Cregorius Episcopus servus servorum Dei omnibus Clericis, & Laicis in regno Teutonicorum constitutis salutem & apostoli-"cam benedictionem. Audivimus, quod quidam Episcoporum apudvos commorantium, aut Sacerdotes, & Diaconi, & Subdiaconi mulieribus commisceantur, aut consentiant, aut negligant: His praecipimus vos nullo modo obedire, vel illorum praeceptis con-sentire, sicut ipsi Apostolicae Sedis praeceptis non obediunt, ne-que auctoritati Sanctorum Patrum consentiunt, testante divina scriptura, facientes, & consentientes par poena complectitur. Sci-unt namque Archiepiscopi & Episcopi terrae vestrae, quod omni-bus fidelibus notum esse debet, quoniam in sacris canombus pro-hibitum est, ut hi, qui per Simoniacam haeresim, hoc est, inter- ventu pretii ad aliquem sacrorum ordinum gradum, vel officium promoti sunt, nullum in sancta Ecclesia ulterius ministrandi locum habeant, nec illi, qui in crimine fornicationis jacent, missas cele- brare, aut secundum inferiorem ordinem ministrare Altari debeant.-IDEM Annoni Coloniensi Archiepiscopo. (c) Constat Ecclesiam Coloniensem inter caeteras Regni Teutonici Ecclesias sanctae & Apostolicae Sedi, cui, Deo auctore, deser-vimus, ita fide & dilectione atque obsequiis ab annis prioribusesse devinctam, ut singulari familiaritate, & gratia caritatis apud eam tamquam apud Matrem dulcissima filia praepolleat. Quem benevolentiae laudabilis usum ab antecessoribus nostris ad nos us-que deductum, non solum observare, sed etiam ampliare, aug.mentare pro rerum opportunitate & temporum modis omnibussum paratus. Hinc etiam, carissime frater, de obedientia tui se-curior fiducialius adhortor, & moneo, atque communis Domini beati Petri auctoritate praecipio, ut ad castitatem Clericorum prae- di-