Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
34
Einzelbild herunterladen
 

88cio vacent? Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, & hoc utique laicis praecepit, mul- to magis sacerdotes, quibus & orandi & sacrificandi juge officiumest, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacri-ficare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri secredit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem &infidelibus nihil mundum?Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est, unius uxorisvirum. Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpo-re non admisit, qui air, Vellem autem omnes sic esse, sicut & ego: & apertius declarat, dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere nonpossunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu: & habentem fi-lios, non generantem, dixit.Sed ea plane dispar, & divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae, pariter & disciplinae, quae ab episcopoSiricio ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur, ita ut de cetero penitus incipiantabstinere. Et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic re- tentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in be-neficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siriciodetegentur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi suntmodis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt voluptatem.-(a) Apud COUSTANT cit. Tom. I. p. 752. Conferatur BERARDUS cit. Tomas I.Cap. 37. p. 250. nec non DISTINCT. XXXI. C. 4.(b) Apud COUSTANT cit. Tom. I. p. 790 & seqq. Conseratur BERARDUS cit.Cap. 37. p. 253. nec non DISTINCT. LXXX. C. 2.§. III.LEO MAGNUS Epist. LXXXII. Cap. 3. & 4. (a) In Civitatibus, quarum Rectores obierint, de substituendis Epis-copis haec forma servetur, ut is, qui ordinandus est, etiamsibonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis sit maritus, aut si unam quidem habeat, vel ha-,, bue-