Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
33
Einzelbild herunterladen
 

dotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobo-lis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu & praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere: quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sa-crificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent? Nam si Paulus adCorinthios scribit, dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationis & hoc utique laicis praecipit: multo magis Sacerdotes, quibus & orandi & sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hu-jusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? aut qua con- scientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit, Omniamunda mundis, coinquinatis autem & infidelibus nihil mundum? Sed for-te licere hoc credit, quia scriptum est, Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futu-"ram continentiam."IDEM Epist. VI. Cap. I. num. 2. 3. & 4. (b) Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii mi- nisteriis aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse,aut fuisse, generati filii prodiderunt. De his & divinarum legum manifesta est disciplina, & beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur acce-dere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt" Sacerdotes, ut servientes sacris oblationibus, puros & ab omni la-be purgatos sibi vindicent divina ministeria: neque eos ad sacrifi-cia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consor-tium, quia scriptum est: Sancti estote, quia & ego sanctus sum Domi-nus Deus vester. Quibus utique propter sobolis successionem prop-terea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdo-tium nullus fuerat praeceptus accedere; quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, necpræterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis ossi-cio