Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
 

S usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem & infidelibus ni-bil mundum? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc op- probrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoccreditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum. Non permanen-tem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam4futuram.,IDEM Epist. X. Cap. II. num. 5. & 6. (c)Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures ma-navit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exi-git, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma. Sed quan-tum intelligo, cum scriptura dicat, Loquere ad aures audientium, in-struendo, aures infundemus. Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est, quod dictumest ad adulterum sexum, Semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quando enim non servatur, quod admone-tur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judi-cium tamen te his, quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus. Primo in loco statutum est de episcopis, presbyte-ris & diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, perquorum manus & gratia baptismatis traditur, & corpus Christi consicitur, quos non solum nos, sed & scriptura divina compel-lit esse castissimos, & patres quoque jusserunt continentiam cor-poralem servare debere. Qua de re non praetereamus, sed dica-mus & causam. Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare,vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit fi-lios generare, quam Deo? Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum caruit regno, & praevaricatorem putas pos-se ad regna caelestia pervenire? Ob quam rem Paulus dicit: Vosjam non estis in carne, sed in spiritu: & item, Et qui habent uxores,ita sint, quasi non habeant? An qui populum hortatur, & levitis & sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale,idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis: & alibi:Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum? Qui militar Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire:De his itaque tribus gradibus, quos legimus in scripturis, a mi- nistris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in