„set autem sine dubio melius nubere, quam uri, & salvari in hu-„mili gradu fidelis populi, quam in Cleri sublimitate & deterius„vivere, & districtius judicari. Multi enim, non quidem omnes,„sed tamen multi, certum est, nec latere queunt prae multitudine,„nec prae impudentia quaerunt; multi utique libertatem, in qua vo-„cati sunt, in occasionem carnis dedisse videntur, abstinentes reme-„dio nuptiali, & in omne deinceps flagitium essluentes.-(a) Oper. omn. Vol. I. pag. 194. Curante Mabillonio Parisiis MDCCXIX.(b) Cit. Vol. I. pag. 499.§. XXIV.RODERICUS XIMENEZ de Reb. Hispan. Lib. III. Cap. 15. & 16. (a)„Successit Sinderedus Episcopus urbis regiae primas, vir sanctimo-„O niae studio clarus, & duravit usque ad tempora Roderici, &„ sub isto fuit perdita civitas Toletana. Hic viros longævos & ho-„norabiles, quos in Ecclesia Toletana repererat, post mortem sancti„ Foelicis & Gunderici decessorum suorum Zelo sanctitatis, licet non„secundum scientiam, coepit graviter infestare, & hoc ad instinctum„Vitizae, qui propter sui nequitiam eorum justitiam timescebat. Ve-„rum quia isti sibi in facie resistebant, propter vexationem pontifi-„cis ad Romanum Pontificem appellabant. Vitiza facinorosus ti-„mens, ne suis criminibus obviarent, & populum ab ejus obedien-„tia revocarent, dedit licentiam, immo praeceptum, omnibus cleri-„cis, ut uxores & concubinas unam, & plures haberent publice„ juxta libitum voluptatis, & ne romanis constitutionibus, quae talia„ prohibent, in aliquo obedirent, & sic per eos populus retineretur.-(a) Apud SCHOTTUM Hispaniae illustrat. Tom. II. pag. 61. & 62.§. XXV.ARSENIUS MONACHUS Synop. Canon. C. CII. (a)Non oportere quemquam sacris addictum, subintroductam habe-" re mulierem, sed neque post ordinationem licet Episcopo cum„ propria uxore habitare, aut omnino mulierem in Episcopali domo„ versari: alioqui gradu dejicitur.-(a) Apud VOELLIUM & JUSTELLUM Biblioth. Jur. Canon, Tom. II. pag.772..Sectio II
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten