Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

"nus impositionem sine uxore esse? Si ita est, ipse Joannes Aposto-lus & Paulus & Barnabas & omnis continens in gradu ecclesias.tico in culpa est procul dubio. Unde necesse est, ut futurus Epis-copus, Presbyter, Diaconus & Subdiaconus, prius uxorem sortia-tur, quae sibi sufficere debeat ad carnales amplexus? Nunquidlaicis non sufficit una? nisi forte discipulis maligni Muhamed, cuius farinae totus es. Tu quoque quia Presbyter es, sine uxoreesse non debes, secundum assertiones tuas.,(a) Apud CANISIUM Thesaur. Monument. Tom. III. Part. I. pag. 322. CuranteBASNAGE Amstelodami MDCCXXV.§. XXIII.S. BERNARDUS Epist. CCIII. (a)Errat Ansellus noster, errat, cui dubium? Si dimittimus eum sic, non solus errabit. Quantos trahet post se suo exemplo illustrissimus juvenis? Nec modo sequaces, sed & omnes qui po-terunt eum revocare, nec revocabunt, eodem errore judicamus involvi. Mundus ego sum a sanguine ejus. Et ei praedixi per epistolam, & vobis nunc dico, quia rem illicitam praesumit. Nec clerici est, pugnare armis militaribus, nec subdiaconi uxorem du-cere. Annuntiate peccatori opus ejus, ne ille in peccato suo mo-riatur, sanguinem vero ejus de manu vestra requirat, qui suoeum redemit sanguine pretioso.-IDEM de conversione ad cleric. Cap XX. (b)Ingrediuntur cum hac macula tabernaculum Dei viventis, inhabi- 4 tant cum hac macula templum, sanctum Domini polluentes,jud cium multiplex accepturi, quod & tam gravissimas conscien-tias gerunt, & nihilo minus sese ingerunt in sanctuarium Dei. Tales enim non modo non placant Deum, sed & magis irritant,dum videntur in cordibus suis dicere: Non requiret. Irritantplane & infensum reddunt sibi, vereor ne in his, quibus cum propitiare debuerant. Utinam magis turrim inchoaturi, sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant ad perficiendum. Uti- nam qui continere non valent, perfectionem temerarie prositeri,aut coelibatui dare nomina vererentur. Sumptuosa siquidem tur-ris est, & verbum grande, quod non omnes capere possunt. Es-setD 2