§. IX.S. GREGORIUS NYSSENUS de virginitate Cap. XXIV. (a)Quomodo Dei sacerdotio fungeris, qui ad hoc ipsum, ut mu-nus offerres, unctus es? munus sane non omnino alienum,„neque suppositum ex iis, quae tibi extrinsecus eveniunt; sed re-„vera tuum, quod est homo tuus interior, qui tanquam agnus in-„ nocens, & perfectus esse debet, ab omnique macula, ac sordibus„remotus. Quomodo haec ipsa Deo offeres, qui legi non obtem-„ peras prohibenti, ne sacra impurus faciat? Ac si Deum tibi appa-„rere expetis, quid causae est, cur Mosem non audias, qui popu-„lo edicit, ut a nuptiis purus sit, quo Dei aspectum comprehen-„dat? Sin exigua haec tibi videntur, cum CHRISTO simul cruci-„fixum esse, se ipsum hostiam Deo exhibere, sacerdotem fieri al-„tissimi, magnoque illo Dei splendore dignum haberi, quae altiora„nos tibi commentabimur, si quae ex iis consequantur, levia etiam„ putabis? ex eo enim quod simul crucifigare, una etiam vivere, ac„ gloria florere, & regnare acquiritur; ex eo autem, quod se ip-„sum Deo quis exhibuit, ab humana natura dignitateque licet in„Angelicam commutari. Ita enim Daniel: Millies mille astiterunt ei." Qui autem est ab eo acceptus, qui verum sacrificium est, sum-„ moque Sacerdotum principi se ipsum constituit, manet omnino &„ ipse sacerdos in aeternum, nec a morte in sempiternum perma-„here prohibetur. Illius vero, qui dignum se Deum videre puta-„vit, non aliquis alius fructus est, quam hoc ipsum, nempe quod„Deum videre dignus habitus est. Omnis enim spei sum a, om-„nis cupiditatis perfectio, omnis & beneficentiae, & promissi divi-„ni, & ineffabilium bonorum, quae neque sensu, neque cognitione„percipi posse, credita sunt, finis hic est, atque caput. Hoc Moses„expetivit, hoc multi Prophetae, hoc & reges videre cupierunt: so-„li verbo hi digni putantur, qui corde puri, qui ob hoc ipsum„beati sunt & habentur, quoniam ipsi Deum videbunt, ex quibus te„unum fieri volumus, qui cum Christo una crucifixus, te purum„Sacerdotem Deo exhibeas: quive omni pura integritate sacrificium„purum factus castitatis, ipsius praesidio te ad adventum Domini„pares, ut tu quoque puro corde Deum aspicias, ut promissio no-„bis facta est a Deo Servatoreque nostro Jesu Christo, cum quo„ glo-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten