Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

turpem aliquam actionem, quae facta fuerit, statuimus ea, quaestatuimus. Sed quia ab Apostolo docti sumus, fratri non esse po-nendum offendiculum, vel scandalum. Scimus autem, quod id, quod recte fit & sane ab aliquibus, erit aliis occasio ad peccatum.Ea de causa decrevimus, sanctorum patrum constitutionem se- quentes, ut a muliere separeris. Quid ergo chorepiscopum in-cusas, & veteris simultatis recordaris? Quid autem nos insimulas, quod aures ad admittendas calumnias faciles praebeamus, non au- tem te ipsum, qui a consuetudine cum muliere non potes rece-dere? Ejice eam a domo tua, & statue ipsam in monasterio, sitilla cum virginibus, & viri tibi serviant, ne nomen Dei per vos blasphemetur. Quamdiu haec feceris, myriades, quas scribis in epistolis, nihil tibi proderunt, sed ociosus morieris. Deoque red-des rationem tui ocii: sin autem non correctus ausus fueris sa-cerdotium apprehendere, eris toti populo anathema, & qui tesusceperint, erunt in omni Ecclesia abdicati.(a) Oper. omn. p. m. 579.§. VIII.S. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS Catech. XII. Cap. 25. & 26. (a) Decebat enim cum, qui purissimus est, & puritatis magister, ex puris prodire thalamis. Si enim is, qui apud Jesum benefungitur sacerdotio, abstinet a muliere: ipse Jesus quomodo exviro & muliere proditurus foret: Quoniam tu es, ait in Psalmis,qui extraxisti me de ventre. Attende diligenter ad illud, qui extraxistime de ventre: quo significatur eum sine virili opera ex virginisutero & carne extractum & natum esse. Eorum enim, qui nup-tiali lege nascuntur, alius est modus. Non veretur autem ex hu-jusmodi membris carnem assumere, qui est ipsorum membrorum fictor. Sed quis tandem hoc nobis dicit: Hieremiae dicit Domi-nus: Priusquam te fingerem, ex utero novi te, & antequam exires exvulva, sanctificavi te. Qui igitur in fingendis hominibus, (mem-bra) contingit, nec id probro ducit; puderetne illum sanctamcarnem, illud suae deitatis velamen, propter se ipsum effingere.-(a) Pag. 176. Parisiis 1720. Curante TOUTTEE.§ IX.