Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

S consentaneum, ministerio praedicationi scilicet, sine ulla distractio-ne attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturae essent apud mulieres, quae domoscustodiebant, per quas etiam in Gynaeceum absque ulla repre-hensione malave suspicione ingredi posset doctrina Domini,(a) Vid. Ss. Patrum Graecorum opera polemica Vol. V. Tom. II. pag. 439. Wisco-burgi MDCCLXXIX§. IV.ORIGINES in Numeror. Cap. XXVIII. Homil. 23. (a)Vereor aliquid dicere, quod ex sermonibus Apostolicis intelligi datur, ne forte videar aliquos contristare. Nam si oratio justi sicut incensum offertur in conspectu Domini, & elevatio manuum ejus sacrificium est vespertinum, dicit autem Apostolus iis, qui inconjugiis sunt; Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensuad tempus, ut vacetis orationi, & iterum in id ipsum sitis: cer- tum est, quia impeditur sacrificium indesinens iis, qui conjugali-bus necessitatibus serviunt. Unde videtur mihi, quod illius est solius offerre sacrificium indesinens, qui indesinenti & perpetuaese devoverit castitati.-(a) Oper. omn. Tom. I. p. m. 288.§. V.EUSEBIUS CAESARIENSIS de Demonst. Evangel. Lib. I. Cap. 9."Cum Deo favente per Evangelicam Salvatoris nostri doctrinam innumerabiles gentes & populos, in urbibus, & regionibus &agris liceat nobis oculis intueri eodem animo festinantes, & ad sancta Evangelicae doctrinae praecepta concurrentes: quibus quidemsatis superque sit, si doctores, ac praedicatores divini verbi om-nibus & vitae vinculis, & solicitudinibus liberati, possint sufficere.His autem ipsis maxime in praesentia, ut melioribus studiis vacentliberius, sejunctis a re uxoria victus adamatur, veluti iis, qui di- vina & incorporea sobole propaganda, occupati teneantur, & nonunius, neque duorum liberorum, sed acervatim innumerabilis multitudinis educationem, sanctamque disciplinam, atque reliquae instituendae vitae curam susceperint.-IDEM