25subditorum ad judicia extra territorium inhibeatur, nihilominus expressequoque est cautum, ne idcirco ullus in suis juribus, usibus, observantia &consuetudinibus minimum patiatur praejudicium, detrimentum, aut dam-num: si autem jus de non evocando obstaret jurisdictioni domini di-recti, hic sane in juribus suis, usibus, observantia & consuetudine,scilicet in exercitio jurisdictionis feudalis, legibus imperii non minus,ac vel expresso vel tacito extranei domini territorialis consensu appro-barae, notabile ac manifestum pateretur praejudicium, detrimentum &damnum. Hinc etiam 3.) est, quod capitulatio caesarea art. XVIII. de“ privilegiis de non evocando so wohl in civil als criminal Sachen „ loquensde causis feudalibus nullam prorsus faciat mentionem. Inde quoque 4.)Imperator in capitulatione caesareâ (d) imperii electoribus, principibus& statibus jurato promittit, se dominos directos intuitu eorundem feu-dorum, NB. ubicunque, perconsequens sive intra sive extra curtem jace-ant, in jurisdictionis feudalis exercitio illaesos servare & manutenere.Adhaec 5.) noto notius est, jus austregale imperii immediatis competensse non extendere ad jurisdictionem feudalem, huicque minime deroga-re, cujus rationem veré fundatam Rosendahlius (e) adducit hanc “ quod« dispositiones judicum singularium (austregalium) primae instantiae" sint generales, haec (feudalis) autem jurisdictio specialis, ac speciali ni-tens ratione: juris autem est, quod dispositio generalis non intelligatur" corrigere aut tollere specialem, imprimis specialem rationem haben-" tem,, Ergo etiam jus de non evocando, cum involvat dispositionemgeneralem, tollere nequit jurisdictionem feudalem specialem, ac speciali va-tione nitentem. Firmiter hinc persistimus in eò, quod intuitu feudorumnostrorum provincialium in electoratu coloniensi sitorum jurisdictio feu-dalis Serenissimi nostri, utpote domini directi, fundata sit, inattentoetiam jure de non evocando Electori coloniensi in aureâ bulla concesso.§. XI.(d) Art. 21. §. I. “ Wir gereden und versprechen Churfürsten, Fürsten, und Stan-den des Reichs (die freye Reichs⸗Ritterſchaft mit begriffen) wegen ihrer angehoͤri-gen Lehen, sie seyen gelegen, wo sie wollen, bei ihren lehnherrlichen Befügnüs-sen auch Gerichtbarkeit in den dahin nach den Lehn=Rechten gehörigen Fällen aller-dings ohnbeeinträchtiget zu laßen„.In tract. de feud. cap. 12. conclus. 1. u. 18.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten