*
POSITIONESEX JURE FEUDALI1.) Constitutiones Imperatorum in jure feud. longobardico relatae, & in germaniaobligantes obligant non tantum ex recepto, sed & vi legislationis.2.) Collectiones juris feud. germanici non habent legalem in germania authoritatem.3.) Statutum allodiale, in quantum nihil continet naturae feudorum contrarium,ad feuda applicandum est.4.) Feudum pecuniarum non est feudum verum.5.) Objectum feudi pignorati non est jus pignoris, sed ipsa res oppignorata.6.) Emphyteuta dominium utile emphyteuticarum sine consensu domini emphy-teuseos nequit offerre, bene tamen dare in feudum,7.) Contra STRUVIUM in Sintagm. jur. feud. cap. IX. §. 8. u. 15. sustinemus.quod ad feudum pro filiis & filiabus, Söhnen und Töchtern, concessum etiam descen-dentes ex filiabus in dubio censeantur vocati.8.) Feuda oblata aeque, ac ecclesiastica de jure communi censentur masculina.9.) Licet equites ordinis teutonici, & S. Joannis hierosolymitani in sensu jurisecclesiastici sint clerici, tamen illos secundum jus feud, commune feudorum capacesesse defendimus.10.) Etsi juxta observantiam curiarum feudalium ducatuum jul. & mont. clericisint feudorum capaces, eos tamen, si sint de ordine æquestri, in successione descen-dentali cum fratribus laicis aequaliter non concurrere testatur laudum in puncto succes-sionis paternae inter fratres De Merode controversae à consiliariis, ordine equestri &urbibus capitalibus juliacensi & marcodurana 24 Octob. 1457. latum, cujus integer te-nor impressus extat in tractatus intitulati: Gründliche Ausführung von der Ausschließungder geiſtlichen, und dem Vorzug der weltlichen Bruͤder in der Folge in deutſche weltliche zu-mal lehnbare Fürstenthümer Graf= und Herrschaften 2c. Mannheim 1770. adjuncto sub n. 2.11.) Secundum jus commune protestantium secus, ac secundum jus particularejuliacense & montense, conceptus & natus ex sponsa, ob praematuram hujus vel sponsimortem per subsequens matrimonium solenne non legitimabilis, sicuti legitimus infeudo succedit.12.) Prælatus ecclesiae feudum masculinum apertum reinseudare nequit ut ſœmininum.13. Non obstante 1. F. 3. consensus vasalli possessoris efficere nequit, ut investituraeventualis à praelato ecclesiæ concessa successores ejus obliget.14.) Capitulum sede vacante potest propter mutationem in persona vasalli factam,quam intra annum & diem mutatio in persona praelati insequitur, investituram concederenon tantum de feudis quoad dominum directum & ad praelatum & ad capitulum commu-niter, sed & ad illum privative pertinentibus.15.) Propter mutationem in persona praelati contingentem capitulum, sede etiam ul-tra annum & diem vacante, non potest investituram concedere, etiamsi dominium direc-tum ipsi cum praelato commune sit.16.) Religiosus ad sacra acatholica transiens non tantum generatim feudorum, sed& sicuti futurae paternae successionis allodialis, ita & feudalis redditur capax.17.) Protestans ad religionem catholicam redeuns tute retinent feuda ecclesiarumper pacem Westphal. saecularizata, quin dispensatione papali indigeat18.) V gore juris particularis feudorum Juliae & Montium pater potest inaequaleminter libros suos feudorum capaces de feudo facere dispositionem, quin hi etiamsi exhae-redati, ideoque patris haeredes non sint, eam impugnare queant.