24§. XI.Vice versa privilegium de non evocando ducibus Jul. & Mont, com-petens non obeſt jurisdictoni feudali domini extranei.Ne iniqui adulatores videamur, sincere fatemur, quod vice versa pri-vilegium de non evocando WILHELMO Duci Jul. & Mont. à RUDOLPHO imp.a 1580. concessum quoque non noceat jurisdictioni feudali electoriscoloniensis intuitu feudorum provincialium coloniensium in nostris du-catibus sitorum. Ad hoc tenendum movent nos non tantum rationes§. praeced. expositae, hîc quoque applicabiles, sed & adhuc sequentes:scilicet 6.) praeter jus de non evocando in vim recessûs imperii de a.1512. omnibus imperii statibus, ergo & Ducibus Jul. & Mont. compe-rens FERDINANDUS I. Imp. WILHEHMO Duci Jul. & Mont. 20. Jul. 1559.impertitus quoque est privilegium, (a) ne à judicibus primae instantiae, inducatibus Jul. & Mont. existentibus, omissa appellatione, ad ipsum du-cem tanquam dominum territorialem dirigenda, extra territorium pro-vocetur. Et nihilominus in hoc ipso privilegio expresse exceptus estcasus, quo jus appellandi ad cameram feudalem extra territorium exis-tentem antiquâ observantiâ est firmatum (b). Ergo & propter paritatemrationis privilegium de non evocando nostris ducibus competens impedirenequit exercitium jurisdictionis feudalis electori coloniensi in vim anti-quae observantiae intuitu feudorum coloniensium intra nostrum territo-rium sitorum acquisitae. Porro 7.) non obstante privilegio de non evo-cando in ordinatione nostra provinciali (c) provisum est, quod siquissubditorum promiserit, se velle in alio certo loco, ac coram judice or-dinario, sese sistere judicio, jure ibidem conveniatur. Quicunque feudumintra nostrum territorium situm ab electore coloniensi recognoscens huicse obligat ad omnia feudi naturalia, ergo & ad jurisdictionem feudalemcolo-(a) Apud Ludovici Einleitung zum Lehens=Prozess. 24. Cap. §. 5.(b) Verba hujus privilegii vid. infra §. XIV. in fine.(c) Cap. 55. §. zum fünften, ibi: Wo einer sich verpflichten oder versprechen würdean einem nahmhaften Ort, oder wohin er gefordert würde, . . zu Recht zu ste-hen, an demselben Ort mag er folgends von wegen seiner Zusage mit Recht be-klagt werden.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten