02—expresse agnitam esse, vel tot annorum, vel saepe saeculorum decursumnon potuisse non agnosci, GEORG. LUDOVICUS BOEHMER (a) sat solido de-duxit. Hinc tangimus solummodo quaestionem: num jus de non evo-cando jurisdictioni domini intuitu feudorum extra curtem obstet, numvero in casu, quo v. g. feudum a Duce Jul. & mont. recognitum ja-cet in electoratu coloniensi, jurisdictio feudalis Serenissimi nostri, quadomini directi, fundata sit, inattento etiam jure de non evocando electo-ribus imperii, perconsequens & electori coloniensi in aurea bulla cap. XI.concesso? Ultimum nobis videtur evidens: etenim 1.) ipsa aurea bulla(b) hoc ipsum modo diu hisce definivit: Hanc autem legem (jus de nonevocando complectentem) propter quaedam dubia, quae ex ea suborta fue-runt, de illis duntaxat feudalibus vasallis & subditis debere declaramus intelli-gi, qui feuda, bona, & possessiones a principibus electoribus ecclesiasticis & sae-cularibus dependentes, quae de temporali ipsorum jurisdictione consistunt, obtine-re noscuntur, & actualiter & realiter resident in eisdem. Si vero tales electo-rum principum vasalli & homines ab aliis etiam Archiepiscopis, Episcopis, siveprincipibus feuda possident, & larem fovent in illis, extunc si iidem archiepis-copi, episcopi vel principes ab imperio bannum habent, & privilegium duellacoram se agi permittere, apud illos agat de talibus. Praeterea 2.) Recessusimperii de a. 1512. (c) hoc quoque evincit, nam licet ibidem evocatiosub-(a) Observat. feud. obs. 12, §. 9. — 15.(b) cit. cap. XI. §. 6. apud JOAN JACOB SCHMAUS in corp. jur. publ. acad. pag.40. ubi lit. d. notat, quod " integer iste §. 6. praetermissus in cod. francof." in edit. Goldast. & reliquis fere omnibus, etiam in versionibus germ. an-“ tiquis, à Thulemario editis; reperiatur vero in codice Wencesl. itemque“ teste Thulemario in cod. MSC. biblioth. dresdens. in Mscto Grundbe-„ miano; in versione germ. vinariensi, atque habetur etiam in versione ger-manica antiqua, corpori recessuum inferta „Hic itaque Sphus, si etiam nonforet genuina aureae bullae sanctio, nihilominus exercitium juris de non evo-cando ex usu & observantia saeculi XV. & XVI. declarat.Part. 1. tit. 4. §. 14. ubi sancitum: "Wo aber hiewider jemand den andernmit ausländischem Gericht fürnehmen, oder belästigen, Ladung und Prozes aus-bringen würde, so sollen diese Prozess und Handlung, und was darauf gefolgetwäre, nichtig und unbündig seyn, und den Widertheil nichts pflichten oder bin-den . . . doch soll hiedurch niemand an seinen hergebrachten Rechten,Gebrauch, Herkommen, und Gewohnheiten einiger Nachtheil, Abbruch,oder Schad entstehen, oder gefügt seyn „
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis De Jurisdictione Feudali Juri Feudali Longobardico Et Germanico Nec Non Particulari Juliacensi Et Montensi Accomodata
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten