Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.homunculi indignamur, si quis nostrum interijt,aut occisus est, quorum uita breuior esse debet, cumuno loco tot oppidum cadauera proiecta iaceant.uis ne tu te Serui cohibere, & meminisse hominemte esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non me-diocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi uide-tur, fac ante oculos tibi proponas, modo uno tem-pore tot uiri clarißimi interierunt: de imperiopraeterea tanta deminutio facta est: omnes prouin-ciae conquussatae sunt. in unius mulierculae animo-la si iactura facta est, tantopere commoueris? quaesi hoc tempore non diem suum obijsset, paucis postannis tamen ei moriendum fuit, quoniam homonata fuerat. Etiam tu ab hisce rebus animum, accogitationem tuam auoca, atque ea potius reminis-cere, quae digna tua persona sunt: illam, quàmdiuei opus fuerat, uixisse: una cum Rep. fuisse: te pa-trem suum praetorem, consulem, augurem uidisse:adolescentibus primarijs nuptam fuisse: omnibusbonis prope perfunctam esse: cum Resp. occideret,uita excessisse. quid est, quod tu aut illa cum fortu-na hoc nomine queri possitis? Denique nolite ob-liuisci Ciceronem esse, & eum, qui alijs consuerispraecipere, & dare consiliu. neque imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere semedicina