Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.medicinae scientiam ipsi se curare non possunt: sedpotius, quae alijs praecipere soles, ea tute tibi sub-ijce, atque apud animum propone. Nullus dolor est,quem non longinquitas temporum minuat, ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac nonei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiaminferis sensus est: qui illius amor in te fuit, pietasquein omnes suos, hoc certe illa te facere non uult. dahoc illi mortuae: da caeteris amicis, ac familiaribus,quae tuo dolore maerent: da patriae: ut, si qua in reopus sit, opera & consilio tuo uti poßit. Deniquequoniam in eam fortunam deuenimus, ut etiam hu-ic rei nobis seruiendum sit: noli committere, utquisquam te putet non tam filiam, quàm Reipub.tempora, & aliorum uictoriam lugere. Plura mead te de hac re scribere pudet, ne uidear prudentiaetuae diffidere. quare si hoc unum proposuero, fi-nem faciam scribendi. Vidimus aliquoties secundampulcherrime te ferre fortunam, magnamque ex ea relaudem adipisci: fac aliquando intelligamus, aduer-sam quoque te aeque ferre posse, neque id maius,quàm debeat, tibi onus uideri: ne ex omnibus uir-tutibus haec una tibi uideatar deesse. Quod ad meattinet, cum te tranquilliore esse animo cognoue-ro, de his rebus, quae hic geruntur, quemadmodum-2se

franco.