EPIST. SELECT.mus, hisce temporibus non peßime cum ijs esse ac-tum, quibus sine dolore licitum est mortem cumuita commutare. quid autem fuit, quod illam hoctempore ad uiuendum magnopere inuitare posset?quae res? quae spes? quod animi solatium? ut cum a-liquo adolescente primario coniuncta aetatemgeret? licitum est tibi credo, pro tua dignitate exhac iuuentute generum deligere, cuius fidei libe-ros tuos te tuto committere putares. an ut ea libe-ros ex sese pareret, quos cum florentes uideret,laetaretur? qui rem à parente traditam per se tene-re possent honores ordinatim petituri essent inRep. in amicorum negotijs liberalitate sua uterentur? quid horum fuit, quod non prius, quam datum,ademtum sit? at uero malum est, liberos amittere:malum, nisi hoc peius sit, haec sufferre & perpeti.Quae res mihi non mediocrem consolationem at-tulit, uolo tibi commemorare: si forte eadem res ti-bi dolorem minuere possit. Ex asia rediens, cumab Aegina Megaram uersus nauigarem, coepi regi-ones circumcirca prospicere. post me erat Aegin-na, ante Megara, dextra Piraeus, sinistra Corin-thus: quae oppida quodam tempore florentissimafuerunt, nunc prostrata & diruta ante oculos ia-cent. coepi egomet mecum sic cogitare. Hem, noshumunculi
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten