Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.Posteaquam mihi renuntiatum est de obituTulliae filiae tuae: sane quam pro eo, ac debui,grauiter molesteque tuli, communemque eam calami-tatem existimaui: qui si istic adfuissem, neque tibidefuissem, coramque meum dolorem tibi declaras-sem. etsi genus hoc consolationis miserum, atqueacerbum est: propterea quia per quos ea confieridebet, propinquos, ac familiares, ipsi pari moles-tia afficiuntur, neque sine lachrimis multis id co-nari queunt: uti magis ipsi uideantur aliorum con-solatione indigere, quàm alijs posse suum officiumPraestare: tamen, quae in praesentia in mentem mi-hi uenerunt, decreui breui ad te perscribere nonquòd ea te fugere existimem: sed quod forsitan do-lore impeditus, minus ea perspicias. Quid est, quòdtantopere te commoueat tuus dolor intestinus? co-gita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum ege-rit: ea nobis erepta esse, quae hominibus non mi-nus, quàm liberi, cara esse debent, patriam, hone-statem, dignitatem, honores omnes, hoc uno in-commodo addito, quid ad dolorem adiungi potuit?aut qui non in illis rebus exercitatus animus calle-re iam debet, atque omnia minoris aestimare? anillius uicem, credo, doles? quoties in eam cogitati-onem necesse est ut tu ueneris, ut nos saepe incidi-mus