EPIST. SELECT.sed tu hoc facilius multò, pro tua singulari pru-dentia iudicabis. tamen quod negaueram, commen-do tibi eum, quidquid ei commendaueris, erit mi-hi maiorem in modum gratum. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 15.lib. 12. ad Atticum.Hanc eodem anno, Tullia filia mortua, ruri in luctuad Atticum dedit.CICERO S. D. ATTICO.Ro omnibus, apud Appuleium, quoniam inperpetuum non placet, indies ut excuſer ui-debis, in hac solitudine careo omnium colloquio:cumque mane me in syluam abstrusi densam & aspe-ram, non exeo inde ante uesperum. secundum tenihil est mihi amicius solitudine. in hac mihi om-nis sermo est cum literis. eum tamen interpellatfletus: cui repugno quoad possum: sed adhuc paresnon sumus, Bruto, ut suades, rescribam. eas literascras habebis. cum erit cui des, dabis. Vale.ARGVMENTVM EPIST 5. LIB.4. Famil.Placuit hic Ser. Sulpitij consolationem Ciceronisepistolis interponere, quod & Seruius argumenta uaria addolorem Ciceronis minuendum collegerit, & Cicero illiaccurate responderit.Ser. Sulpicius S. D. M. CiceroniPosteaquam
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten