LIBER SECVNDVS.& colendos putabat, quos ille dilexisset, & quibuscarus fuisset. itaque & ad me in Ciliciam uenit: mul-tisque in rebus mihi magno usui fuit & fides eius,& prudentia: & ut opinor, tibi in Alexandrinobello, quantum studio, & fidelitate consequi potu-it, non defuit. quòd cum speraret te quoque ita ex-istimare. in Hispaniam ad te maxime ille quidem suoconsilio, sed etiam me auctore est profectus. cui egocommendationem non sum pollicitus: non quineam ualituram apud te arbitrarer, sed neque egeremihi commendatione uidebatur, qui & in bello te-cum fuißet, & propter memoriam Craßi de tuisunus esset: & si uti commendationibus uellet, etiamper alios cum uidebam id consequi posse. testimo-nium meum de eo iudicij, quod & ipse magni aesti-mabat, & ego apud te ualere eram expertus, ei liben-ter dedi. doctum igitur hominem cognoui, & stu-dijs optimis deditum, idque â puero, nam domi meaecum Diodoto Stoico, homine meo, iudicio, eruditis-simo, multum a puero fuit. nunc autem incensus stu-dio rerum tuarum, eas literis Graecis mandare cu-piebat, posse arbitror: ualet ingenio: habet usum:iampridem in eo genere studij, literarumque uersa-tur: satisfacere immortalitati laudum tuarum mira-biliter cupit. Habes opinionis meae testimonium:sed
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten