Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.tingit, Graecis praesertim, ualde familiaris, est e-nim in eo summa probitas, summa uirtus, summain hospites liberalitas, & obseruantia: meque prae-ter caeteros & colit, & obseruat, & diligit. eumtu non modo suorum ciuium, uerum pene Achaiaeprincipem cognosces. huic ego tantummodo adi-tum ad tuam cognitionem patesacio, & munio.cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignumtua amicitia, atque hospitio iudicabis. peto igiturà te, ut his literis lectis, recipias eum in tuam fi-dem, polliceare omnia te facturum mea causa, de re-liquo si id quod confido fore, dignum eum tua a-micitia hospitioque cognoueris: peto ut eum com-plectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi ma-iorem in modum gratum. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 14.lib. 6. Famil.Eodem anno scripta est ad Ligarium, qui extra Itali-am in suo exsulio uiuebat. Vide Histor. 307. & Commen-tarium in Ligarianam, facit ei spem salutis, ad eamque impe-trandam omnia sua promittens, ad extremum, ut forti ani-mo sit, hortatur.M. Cicero S. D. Q. Ligario.Tsi tali tuo tempore me aut consolandi, autiuuandi tui causa scribere ad te aliquid pronostra amicitia oportebat: tamen adhuc id non fe-ci quia