Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER SECVNDVS.Haec proximo post superiorem mense scripta est, adeliciendas literas Attici, qui Romae erat.CICERO S. D. ATT CO.Vm tuis dare possem literas, non praetermi-si: & si, quid haberem, non habebam. tu adnos & rarius scribis, quàm solebas, & breuius:credo, quia nihil habes, quod me putes libenter le-gere, aut audire posse. ueruntamen uelim, quoderit, qualecunque erit, scribas, est autem unum,quod mihi sit optandum, si quid agi de pacè possit:quod nulla equidem habeo in spe: sed, quia tu leui-ter interdum significas, cogis me sperare, quodoptandum uix est. Philotimus dicitur idibus Sexti.nihil habeo de illo amplius, tu uelim, ad ea mihi re-scribas, quae ad te antea scripsi, mihi tantum tempo-ris satis est, dum, ut in peßimis rebus aliquid caueam,qui nihil unquam caui. Vale. XI. kalend. Sextil.ARGVMENTVM EPIST. 78.libri 13. Famil.Haec scripta est C. Caesare tert. & M. Lepido cos.quae ab alieno, quem eo tempore Siciliam obtinuisse, in Hi-stor. Ciceronis pag. 300. scripsi, petit, ut DemocritumSicyonium in suam fidem recipiat.CICERO S. D. Allieno pro cos.Emocritus Sicyonius non solum hospesmeus est, sed etiam, quod non multis con-Dtingiß