Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER PRIMVS.scribas. Caesar mihi ignoscit per literas, quod nonuenerim: seseque in optimam partem id accipere di-cit. facile patior. quod scribit, secum Tullium &Seruium questos esse, quia non idem sibi, quod mi-hi, remisisset. homines ridiculos, qui, cum filiosmisissent ad Cn. Pompeium circumsidendum, ipsiin senatum uenire dubitarent. sed tamen exem-plum misi ad te Caesaris literarum. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 13.lib. 16. Famil.Paucis diebus post superiorem data est. exponit soli-citudinem de morbo Tironis eumque ad ualetudinis curamhortatur.TVLLIVS Tironi S.Egypta ad me uenit prid. Id. April, is et-ſi mihi nuntiauit, te plane febri carere, &belle habere: tamen quod negauit, te potuisse adme scribere, curam mihi attulit, & eo magis, quòdHermia, quem eodem die uenire oportuerat, nonuenerat. incredibili sum sollicitudine de tua uale-tudine: qua si me liberaris, ego te omni cura libe-rabo. Plura scriberem, si iam putarem lubenter telegere posse. ingenium tuum, quod ego maximifacio, confer ad te mihi, tibique conseruandum. Cu-ra te etiam atque etiam diligenter. Vale:Argumenac