Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.ARGVMENTVM EPIST. 2. LIB.4. Famil.Eodem mense, quo superior scripta est. continet ini-tio narrationem, & deinde disputationem de profectione exItalia, cum eiusdem rei difficultate.Cicero S. D. Sulpicio.D. III. kal. Maias, cum essem in Cuma-no, accepi tuas literas: quibus lectis cog-Anoui non satis prudenter fecisse Philotimum, quicum abs te mandata haberet, ut scribis, de omni-bus rebus, ipse ad me non uenisset, literas tuasmisisset: quas intellexi breuiores fuisse, quod e-um perlaturum putasses. sed tamen postquam li-teras tuas legi, Postumia tua me conuenit, & Ser-uius noster. his placuit, ut tu in Cumanum ueni-res: quod etiam mecum, ut ad te scriberem, ege-runt. Quod meum consilium exquiris: id est tale,ut capere facilius ipse poßim, quàm alteri dare,quid enim est quod audeam suadere tibi, hominisumma auctoritate, summaque prudentia? si, quidrectißimum sit, quaerimus. perspicuum est: si, quidmaxime expediat, obscurum. sin ij sumus, quiprofecto esse debemus, ut nihil arbitremur expe-dire, nisi quod rectum honestumque sit: non po-teſt