EPIST. SELECT.res Brundusiana iam quomodo habeat se, diutiusnescire non possum. Vale.ARGVMENTVM EPIST. 3.libri 10. ad Aticum.Haec data est VII. idus Aprilis, qua Attici literas decertis rebus elicit, eumque de Caesaris epistola certioremfacit.CICERO S. D. ATTICO.Vm, quod scriberem, plane nihil haberem.haec autem reliqua essent, quae scire cupe-rem, profectusne esset, quo in statu urbem reli-quisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut nego-cio praefecisset, & qui essent ad Pompeium, & adconsules ex S. C. de pace legati: cum igitur haecscire cuperem, dedita opera has ad te literas misi.feceris igitur commode, mihique gratum, si me dehis rebus, & si quid erit aliud, quod scire opussit, feceris certiorem. ego in Arcano opperior,dum ista cognosco. A d. VII. idus alteram tibi eo-dem die hanc epistolam dictaui: & pridie dede-ram mea manu longiorem. Visum te aiunt in Re-gia: nec reprehendo: quippe cum ipſe istam repre-hensionem non fugerim. sed exspecto tuas literas.neque iam sane uideo, quid exspectem: sed ta-men, etiam si nihil erit, id ipsum ad me uelimscribas
20
kur.