Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

M. K

LIBER PRIMVS.Haec scripta est VII. idus Mart. qua de L. DomitisAhenobarbo, & de re Brundusiana quaerit.CICERO S. D. ATTICO.Omitij filius transijt Formias VIII iduscurrens ad matrem Neapolim, mihiquenuntiari iussit, patrem ad urbem esse: cum de eocuriose quaesisset seruus noster Dionysius. nos au-tem audieramus, eum profectum siue ad Pompe-ium, siue in Hispaniam. Id cuiusmodi sit, scire saneuelim. nam ad id quod delibero, pertinet, si illenusquam discessit, intelligere Cnaeum, non esse fa-ciles nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis prae-sidijsque teneatur, hieme praesertim. nam, si com-modius anni tempus esset, uel infero mari liceretuti. nunc nihil potest, nisi Supero transmitti,quò iter interclusum est. quaeres igitur & de Do-mitio, & de Lentulo. ABrundusio nulla adhuc sa-ma uenerat: & erat hic dies VII. id. quo die suspi-cabamurs aut pridie Brundusium uenisse Caesa-rem. nam kalendis Arpis manserat. sed si Postu-mum audire uelles, persecuturus erat Cnaeum.transijsse enim iam putabat, coniectura tempesta-tum ac dierum. ego nautas eum non putabam ha-biturum: ille confidebat, & eo magis, quòd audi-ta nauicularijs hominis liberalitas esset. sed, totares